Ratio Educationis Publicae totiusque Rei Literariae per Regnum Hungariae et Provincias eidem adnexas (Buda, 1806)
■-X-'V.-V V Ex hac tanta Cíuiuni , atque ordinum varietate luculenter adparet, etiam Studiorum in Scholis tractandorum rationem multiplicem esse, et hanc ipsam varietatem in constabiliendo Scholarum instituto cumprimis ante oculos versari oportere, ac proinde operam adhibendam esse, vt Natio quaelibet, quantum quidem effici poterit, propriis instructa sit Ludis vernaculis, quibus praesint Moderatores non modo Natiuae , sed et Hungaricae, qua licebit, Linguae ita periti, vt eam docere possint. Deinde, vt institutum hocce Literarium omnibus ex aequo Statibus , et Ciuium conditionibus sit adcommodatum, atque ad communem omnium culturam , publicaeque rei emolumentum, nullo Religionum discrimine, vnice referatur. Quare in delectu Artium , et Disciplinarum omnis expromenda fuit diligentia, vt ea