Ratio Educationis Publicae totiusque Rei Literariae per Regnum Hungariae et Provincias eidem adnexas (Buda, 1806)
Pars Prima - Sectio II.
quarum in Hungária vsus est frequentior, Linguaé Vernaculae sunt negligendae. $. 42. Historiam testem esse temporum, et magistram vitae, vere dixit Tullius; quo proinde praeclaro adiumento Iuuentus Hungara priuanda non est. — Historiam tamen Vniuersalem cum ea, qua patet, amplitudine hic illi proponere idem sane esset, ac adolescentem in prouinciam quampiam vastissimam, plurimisque artis, et naturae operibus memorabilem mittere , vt emolumenta in posterum proficua inde reportet; simul vero peregrinandi tempus tam arctis limitibus circumscribere , vt vix sufficiat obseruandis viarum publicarum cursibus; vrgere denique, vt domum quantocyus reuertatur. Historia enim Vniuersalis est vastissima quaedam regio, plura annorum millia comprehendens, in qua versari cum fructu qui volet, minutatim indagare debet, quinam ab orbe condito surrexerint, floruerint, interierintque populi? quinam ex eorum ruina exorti? Videre item regnorum, religionis, regiminis, morum, scientiarumque vicissitudines, et euentus his affines, multoque plures. Hanc autem rerum tantarum molem quis