Ratio Educationis Publicae totiusque Rei Literariae per Regnum Hungariae et Provincias eidem adnexas (Buda, 1806)
Pars Prima - Sectio II.
33 $• 3HSi quae iam ia sermone superiore proposita fuit institutionum ratio, vsquequaque, vt fieri debuit, est obseruata , nulla potest in praesens occurrere dubitatio, quin Tirones e Scholis Vernaculis has ad Classes traducti illud habeant Religionis , et Morum fundamentum, quod si porro augeatur , et solidetur , totius vitae Christianae aedificium sustinere, et Respublica quidem frugi inde viros, bonosque cities, Rex autem fideles subditos merito sibi spondere possit. Atque hoc illud est, in quo nunc etiam praecipuum studium, summaque cura est collocanda , et Iuuentus in mysteriis Fidei, vniuersaque Religionis disciplina amplius erudienda, confirmanda. Quapropter praeter duas per hebdomadam horas huic institutioni consecrandas, Dominici, Festiuique dies omnes, nullo, nisi forte publica Ecclesiae supplicatio intercedat, excepto, aliqua sui parte, post meridiem perinde ac mane, eidem Doctrinae sancte impendantur. Pia huiusmodi occupatio iam inde a teneris consuefaciet Adolescentes ad rite agendos dies cultui diuino dedicatos, et auocabit ab occasionibus vitiorum , quibus ipsi sibi relicti plerumque, nec sine periculo, sunt expositi. AcC ce-