Ratio Educationis Publicae totiusque Rei Literariae per Regnum Hungariae et Provincias eidem adnexas (Buda, 1806)

Pars Prima - Sectio II.

cedet ordinariis Scholarum diebus affine doctioms argumentum, Historiae e sacris vtriusque Testa­menti codicibus selectae. §• 39­Proximum deinde locum Lingua Latina sibi vendicat, cuius vsus, vt nihil dicatur de praecla­ris illis veteris Latii Scriptoribus, sine quibus vera, et genuina amaenioris Literaturae cognitio comparari non potest; cuius inquam vsus in Hun­gária natiuus iam quodammodo est redditus, ac domesticus propterea, quod absque illius auxilio tam multiplices in Regno Nationes vix possent se. se intelligere, atque commercium mutuum exer­cere. Quid? quod mysteria omnia Religionis, sa- craequc functiones omnes latino sermone peragen­tur? Pandectae, quibus ista continentur et a ve­tustissimis temporibus , et hodiedum hac eadem lingua in lucem edantur, emanentque in publicum t Adde Leges omnes, luraque domestica latina ora­tione concepta; Regias item constitutiones, Man­data, et Rescripta ad pleraque Regni Tribunalia, et quosvis Magistratus transmissa eodem Stylo esse exarata; denique negotia omnia, cumprimis autem ad ius dicendum, iustitiamque administran­dam

Next

/
Thumbnails
Contents