Ratio Educationis Publicae totiusque Rei Literariae per Regnum Hungariae et Provincias eidem adnexas (Buda, 1806)

III que constanter retineatur; quo scilicet prae­sentis instituti beneficium possit ad omnes ex aequo peruenire. Yt autem haec educationis, atque stu­diorum Norma ad fines hosce adsequendos conformetur, expendenda imprimis fuit mul. tiplex Adolescentum , ad quos institutionis huiusce fructus pertinere debet , conditio ; quae quidem triplici potissimum ex ca­pite potest spectari: scilicet e Nationum, Religionum, et Statuum varietate. Ac pri­mum quidem neminem , qui in rebus Hun­gáriáé peregrinus non sit, potest latere, in Regno hoc, et Prouincis adnexis, praeter minores alias, septem omnino censeri Natio­nes praecipuas, seu Incolarum Classes, eas- que admodum numerosas. Hungaros vide­licet proprie dictos , Germanos , Slauos , Croatas, Ruthenos, Illyrios, Valachos ; qui omnes linguis vtuntur propriis, nec parum a 2 in-

Next

/
Thumbnails
Contents