Ratio Educationis Publicae totiusque Rei Literariae per Regnum Hungariae et Provincias eidem adnexas (Buda, 1806)

stiue inserantur, adolescente aetate fouean- tur, ac tandem ad plenam quasi maturita­tem, et perfectionem adducantur. Quare cum cetera omnia, tum illud Ma­iorum instituto sapienter est prouisum, vt publica Ciuium succrescentium Educatio , bonarumque Artium procuratio inter praeci­puas Regis, Regnique curas censeretur; quo nimirum tota Iuuentutis institutio, atque Li- terarum pertractatio huc vnice referatur, vt teneri puerorum animi virtutis amore sensim capiantur, vt insitae a bona Natura facul­tates mature perpoliantur, vt vis intelligen- di assidua exercitatione acuatur , vt volun­tas ad honesti leges iam inde a primis vn- guiculis fingatur, vt iis omnes artibus eru­diantur, quae imposterum vsui cuique, at­que emolumento esse possint: verbo, vt ae­quabilis quaedam Studiorum, totiusque Edu­cationis forma Regno toto praestituatur, at­que

Next

/
Thumbnails
Contents