Ratio Educationis Publicae totiusque Rei Literariae per Regnum Hungariae et Provincias eidem adnexas (Buda, 1806)
Pars Prima - Sectio I.
U huic operi destinata; et nec principia Geometriae sibi olim profutura praetermittent. §. 16. '1 emporis , Studiorumque partitionem vno in conspectu proponit I abula II, non tam vt initium Scholarum pro qua'ibet die defigatur, quam vt piaescripta Studia intra statuta temporis spatia ordinate tractentur. Nam qua diei hora et mane, et a meridie sint inchoandae Scholae per hiemem, aestatemue? hic vniuerse non decernitur; sed vt dierum hibernorum, aestiuorumque mensura, atque alia temporum , rerum , et locorum adiun- cta, vsus item, et consuetudo in consilium accipiatur, liberum relinquitur. Optandum autem est, et agendum, vt Auroram Musis esse amicam experiantur Pueri, et a primis iam annis adsuefiant mature sese e lecto explicare , occupationi accingere, scholasque solerter adire. Porro in definitione temporis; quam diu nempe continuari debeat institutio publica? regula generalis hic, et in aliis huius generis Tabulis est ista: Adolescentes aetatis illius , quae solet esse in Scholis Vernaculis, vitra duas et dimidiam horam non detineantur. B C A-