Ratio Educationis Publicae totiusque Rei Literariae per Regnum Hungariae et Provincias eidem adnexas (Buda, 1806)
Pars Prima - Sectio I.
i8 C A P V T IV. De Studiis in Vernaculis maiorum Vrbium Scholis. $• ‘7* Hic iám, quod Vibium istarum frequentia, Ci- uiumque classes longe ampliorem postulent institutionem, terni sunt, praeter Catechetam, Scholarum Paedagogi. §• ‘8Quantum ad Doctrinam Religionis, Curiones Sacri pro numero Nationum, et Incolaium suos habent Adiutores Spirituales; immo etiam Religiosos quosdam Ordines in partem salbtaris huius operis sponte venturos. Talium igitur Curionum officium erit, vt ipsi quidem in luuentute Religionis sanctitate imbuenda ceteris exemplo praeluceant; Adiutores vero suos adstringant, vt suae quisque Nationis Pueros sermone vernaculo in Fidei rudimentis, aliisque hominis Christiani officii« solerter