Ratio Educationis Publicae totiusque Rei Literariae per Regnum Hungariae et Provincias eidem adnexas (Buda, 1806)
Pars Prima - Sectio I.
I 2 neris j vt aiunt, vnguiculis velut îndurare, fever, disque in tempus posterum grauissimis laboribus praemature consuefacere. Quapropter qni Rectoi est Scholae , tempora tam Studiorum , quam Feriarum pro loci cuiusuis ratione definiet, Inspectori prouinciali notitiae dabit, atque ita adfixa in Scholis tabella promulgabit. S- »o. Licebit etiam pro re nata Scholam duas m Classes partiri ita, vt pueri paulum adultiores horis duntaxat matutinis; mniores autem, qui per aetatem nondum possunt esse parentibus auxilio , postmeridianis, aestiuo praesertim tempore, erudiantur. Alternatio haec suppeditabit occasionem Discipulis ad discendum alacrius, docentibus ad erudiendum feruentius ; Parentes autem nanciscen- tur tempus vtendi Prolium suarum opera. Quapropter forte hoc ipsum etiam per hiemem in locis magis frequentibus in morem deduci, conti- nuarique poterit. At illic, vbi proles ea de causa adeunt Ludum literarium tam ante, quam post meridiem, vt Studiis absolutis certum quoddam vitae genus quantocyus amplecti possint; Paren- tpm, aut Communitatis arbitrio erit relinquendum. 5-