Ratio Educationis Publicae totiusque Rei Literariae per Regnum Hungariae et Provincias eidem adnexas (Buda, 1806)

Pars Prima - Sectio I.

Quia vero publicae rei permultum interest, Vt Iuuentus rustica doctionem accipiat statui con­venientem, discatue tempestiue, quid Deo, quid sibi, aliisque debeat? quibus o(liciis Principi, Pa­triae, Parentibus, et Dynastis suis obstringatur? Parochis, et Comitatibus in eo erit elaborandum : vt Incolae de multifaria Scholarum, si frequenten­tur , vtilitate; si vero negligantur, boni iactura affatim edoceantur; vt Scholae, quibus in locis desunt, communi eorum sumptu excitentur, et excitatae pari ope sustententur; vt omnes sexus vtriusque Adolescentes in pagis et oppidis a sexto aetatis anno; vel qui feliciore sunt ingenio, ma­turius ad illas adducantur; qui vero per inualetu- dinem diutius abesse debent , ad duodecimum vsque aetatis annum in eadem institutione tenean­tur. Vnde ipsa rei ratio videtur deposcere , vt Comitatus pro ea, qua pollen! autoritate, Inspe­ctori in omnibus ad officii administraţionem fa­cientibus negotiis efficaciter adsint; Parentes au­tem eo impellant, vt Liberis ad commune bonum educandis officium a natura impositum explere sa­tagant. Quod si neque adhortando, neque repre­hendendo potuerit impetrari , vt nempe Proles sua?

Next

/
Thumbnails
Contents