Ratio Educationis Publicae totiusque Rei Literariae per Regnum Hungariae et Provincias eidem adnexas (Buda, 1806)
Pars Prima - Sectio VII.
ItVWAíV rum ; et omni Iuuentute scholastica e praescripta Tabellarum hunc in scopum concinnatarum norma exhibebunt Inspectori; adiungent exempla de. lineationum, quae Discipuli elaborarunt; illas autem relationes, quae seorsim, certaque lege confici debent de Adolescentibus stipendio publico donatis: quae nempe sint eorum studia, quae morum ratio, et alia, quae in elencho distinctim sunt exprimenda, recta ad Consilium Regium, quamprimum tentamina publica finem acceperint, transmittent. d) Sigillum Scholae adseruabunt , et ne quis eius vsus fiat extra officii limites, prouidebunt. ■ e) Indicem supellectilis scholasticae accurate consignatum prae manibus habebunt ; Rationes vero de quibusuis pecuniis in emolumentum Scholarum destinatis subfultas legitimis documentis cum fine mensis Octobris cuiusuis anni Inspectori praesentabunt. j) Consessibus ab eodem Inspectore indicendis intererunt; quo impedito, vel absente con- uentum ipsi facient, mandata ad se delata promulgabunt, et ad executionem dirigent, atque ita suis omnia tabulis inserent. 263 &