Ratio Educationis Publicae totiusque Rei Literariae per Regnum Hungariae et Provincias eidem adnexas (Buda, 1806)
Pars Prima - Sectio VII.
264 g) Si adfuerit Orphanotrophium, vel Magistrarum Puellis erudiendis destinandarum Collegium , haec etiam crebrius obibunt, tenendaque illic exa- mina dirigent, et vtrum omnia e norma procedant? inuestigabunt. h) Denique quod vnam e primis huius ofiicii partibus facit, hoc est: vtPaedagogos succreseen- tes curae su^e concreditos in omni studiorum genere enixe, et quam diligentissime erudiant, tales* que forment Praeceptores , qui Iuuentutis educationi seu publicae , seu priuatae tuto deinceps admoueri possint. Nulli parcant operae, vt exerceantur, et percolantur iis artibus ac scientiis, quae ad propositum eorum praeprimis faciunt. Subsidio pecuniario hunc in finem deputato non alios iuuabunt , quam quos vere egenos esse, bene moratos , et optimam de se spem pollicentes animaduerterint. H« CA-