Ratio Educationis Publicae totiusque Rei Literariae per Regnum Hungariae et Provincias eidem adnexas (Buda, 1806)
Pars Prima - Sectio VII.
gressum fecere valde bonum et insignem, nota praestantiae , vel eminentiae discernentur; boni collocabuntur in prima Classe, mediocres ad numerabuntur secundae, in tertia consistent mali. Atque ista Classium discretio , et ordinatio nec a numero Discipulorum, nec a mutua eorum comparatione , nec ab vno, alteroue examine , vel externa quadam Adolescentis conditione repetetur. Videndum, et identidem explorandum, an plene edidicerit, et praestiterit ea omnia, quae nosse , facereque debet? vel vbi? quid, et quantum deficiat? quod omnino elucebit, si Magistri sint semper intenti ad exercitationes , et actiones suorum Discipulorum , eosque saepe perielitentur, et considerent, qualem habeant ingenii perspica- ciam, mentis, et eloquii promptitudinem, memoriae fidelitatem, imaginandi viuacitatem, animi praesentiam, in scribendo dexteritatem, et in aliis studiorum partibus , ac officiis industriam , sedulitatem , laborisque patientiam ? Ex eadem fere regula designabitur Ratio Morum, S- 242. In iis, quae ad studia, disciplinamque Scholarum pertinent, obtemperabunt Directori , quo