Ratio Educationis Publicae totiusque Rei Literariae per Regnum Hungariae et Provincias eidem adnexas (Buda, 1806)
Pars Prima - Sectio VII.
?52 inconsulto neminem dimittent , aut in numerum discipulorum recipient. Inter se vero fouebunt mutuam animorum consensionem , sinceramque concordiam ; si qua tamen inciderit controuersia, primus in causa iudex Director est futurus; cuius prudentiae erit, liti modum ponere, partesque dissidentes conciliare. Quod cum ille facere non poterit, forum altius apud Prouincialem studiorum Directorem erit petendum , et summopere cauendum, ne res fiat cum strepitu, vel ad conscientiam discipulorum perueniat. — Denique, quae sub hoc Capite dicta sunt ad instructionem Grammaticorum, intelligenda sunt etiam, et pro ratione muneris ad Magistros aliarum Scholarum referenda. C A-