Ratio Educationis Publicae totiusque Rei Literariae per Regnum Hungariae et Provincias eidem adnexas (Buda, 1806)

Pars Prima - Sectio VII.

25° tatas et maiores poenas , praesertim propter de­licta, quae sunt extra scholam commissa, ad Di­rectorem remittant; pauperum studiis aeque, ac diuitum commodis prospiciant, et profectum vnius- cuiusque pari conatu procurent. Si quando erit necesse parentes, vel hospites discipulorum de moribus edoceant, et quia Paedagogi, seu do­mestici Moderatores sunt ex officio Magistrorum adiutores , nulli parcant operae , vt eosdem noscant, sibique concilient, et in arte docendi erudiant. Ea de causa saepius illos aduocabunt, labori ac sedulitati fauebunt, et quid sit pueris vtile? in commune quaerent; qui parere nolue­rint, Directori denunciabunt, ipsis autem minime obtrectabunt. $• 241. Sub initium anni confident Indicem suorum Discipulorum , in quo constanter adnotabunt, qua­lem quisque singulis mensibus faciat profectum , et locum suos inter obtineat? Est autem pro­fectus vniuscuiusque vel singularis et insignis, vel bonus, vel mediocris , vel malus : vnde certae Classes sunt conficiendae , et in aliquam earum vnusquisque pro merito referendus. Qui pro­greş-

Next

/
Thumbnails
Contents