Ratio Educationis Publicae totiusque Rei Literariae per Regnum Hungariae et Provincias eidem adnexas (Buda, 1806)
Pars Prima - Sectio VII.
primis ab annis est colenda. Cum nondum erant ínuentae Literae, subsidium memoriae dedere Versiculi; quales nunc quoque multis in rebus adiu- inento sunt. Ceterum ad exercitium Memoriae faciunt ista: a) Quod memoriae committi debet, perspicue prius intelligatur; secus enim frustra fatigatur , torqueturque caput. i) Res potius sunt ediscendae, quam verba; nam primum illud et facile est, et quia perennitatem habet, vtilius: hoc autem alterum taediosum, et cum verba deleri, auolareque soleant, saepe sine fructu. c) Generatim seu sint Res, seu etiam Verba, loco et tempore opportuno discantur, saepeqtie in mente reuoluantur, et per imagines in phantasia repraesententur. d) Parum est potius discendum, quam multum, antequam vsu ipso crescat, et roboretur memoria : nimium enim ingerendo parum retinetur , et plerumque magna ideaium confusio ge 244 -----------------neratur.