Ratio Educationis Publicae totiusque Rei Literariae per Regnum Hungariae et Provincias eidem adnexas (Buda, 1806)
Pars Prima - Sectio VII.
245 $• 238Historia Hungáriáé recenset humanas , sed selectas actiones, in quibus occurrunt Res, et Personae. In Rebus considerantur loca, et tem- pora, casus sapientiae, et temeritatis, caussa et modus, artes et insidiae, ratio et instrumentum. In Personis occurrunt actus et conditio , indoles et scientia, mores et characteres, aliaque adiuncta. Praecipua Historiae capita sunt Reges , qui totidem quasi epochas constituunt, vnde aliae partes suam originem, vitam, splendoremque accipiunt. Quare adtendi debet ad parentes , maiores, coniuges, et liberos, comitia, leges, bella, et foedera, illustres sub Rege viros, ciuiumque mores, scientias, et artes, statum Religionis, et Regni vniuersi : videndum tamen, ne quid nimis. Illud per se intelligitur, vitandas esse concertationes Historicorum , resecanda dubia, et inutilia. Cum autem id omne, quod fit, aliquo tempore, et loco fiat, Historia Chronologiam, et Geographiam, velut duos oculos desiderat, vt non modo rem gestam, sed etiam quo loco, quo- ue tempore gesta sit, scire, videreque possint etiam pueri. Idcirco geminae hae Scientiae non erunt praetermittendae, sed posteaquam id, quod nar-