Ratio Educationis Publicae totiusque Rei Literariae per Regnum Hungariae et Provincias eidem adnexas (Buda, 1806)

Pars Prima - Sectio VII.

tuitur iu Latinam, et an, quibusue partibus di­screpet? contenditur, ac examinatur. Compo­sitio, seu Synthesis fit, dum Thema Vernacu­lum a Magistro dictatum in Latinum conuerti- tur ; quod etiam duplici ratione fieri potest: vel enim dantur Adolescentibus Latina ad Vernacu­lum, vocabula, vt ex iis congruam struant ora­tionem; vel debent ex illis eruere, et adcommo- dare, quae partim e primitiuis, aliisue vocibus didicerunt , partim ex interpretatione Autorum praelegi audierunt. In quarta Grammaticae Clas­se non tantum melioribus loquendi formis po­ter unt ornare Thema, quod erat adsignatum; sed diam marté proprio producere Dialogum, Epi­stolam , similiaque opuscula. Forma porro The­matis in eo consistit: vt argumentum ad regu­las Grammaticae ; tum et quoad fieri poterit, , ad imitationem certi cuiusdam Autoris sit ex­actum; perspicuum item, facile, et breue. $■ 237' Cum omnis disciplina Alcmoria constet, et /verissimum sit illud: tantum nos scire, quantum i memoria tenemus ; naturalis ista mentis facultas

Next

/
Thumbnails
Contents