Ratio Educationis Publicae totiusque Rei Literariae per Regnum Hungariae et Provincias eidem adnexas (Buda, 1806)
Pars Prima - Sectio VII.
242 nacula, et paraphrastica; secundo etymologica, et vndequaque Grammatica, Latinitatique addicta; tertio erudita, docta , et polymathia instructa ; quarto moralis, seu informandis actionibus adcom- modata. Vt autem discipuli tam in praeceptis, quae declarantur, quam in exemplis, et Auton- bus , qui explanantur, assiduo exerceantur, vtile erit instituere crebra tam intra, quam extra explicationem examina; tum facere iteratas rerum, quae iam propositae fuerant, repetitiones; ac demum excitare ordinatas Iuuenum inter se concertationes, et aemulationes. $• 236. Scriptoriae Grammaticorum Exercitationes versantur in Analysi, et Synthesi, seu in Resolutione, et Compositione Thematum; quorum argumentum ita sit comparatum , vt vel ad mores formandos , vel ad eruditionem appositum quid contineat. Resolutio exercetur in interpretatione , et conuersione Autorum, quod duobus modis absol- uitur ; primo : Periodus aliqua singularis nondum explanata, sed tamen quae ex dictis intelligi potest, traducitur in Linguam Patriam; tum post aliquot dierum interuallum, seposito libro, restitui-