Ratio Educationis Publicae totiusque Rei Literariae per Regnum Hungariae et Provincias eidem adnexas (Buda, 1806)

Pars Prima - Sectio VII.

241 iiabeat cognitionem Historiae. Geographiae, My« thologiae , Adagiorum , Rituum Graecorum , et Romanorum, Ethicae, Philosophiae, aliarumque Scientiarum: deinde expendentur singulae periodi paites, declarabitur significatio, vis, origo, ety­mologia, et vsus omnium vocabulorum; enume­rabuntur aliqua eorum composita, et deriuata, reuocabuntur ad eas Grammaticae leges, quae sunt adhuc explicatae, indicabitur genus, structu­ra, latinitas, seu idiotismus, elegantia, nitor, et loquendi ratio, si qua occurrit delicatior; osten­detur, quantum differat a Vernacula? et quibus verborum formis, latinis, et vernaculis, possit idem sensus concipi, et enunciari? Designabun­tur aliquando , tum nempe , cum iam idonei sunt Auditores ad intelligendum, periodi, narrationes, et orationes, earumque argumenta, nexus, tran­sitiones verbales, et reales, similitudines, argu­tiae , allusiones, et cogitata, factaque alia. Haec cum ordinate peragentur, non solum Lingua con­discetur, sed etiam ingens rerum , et scientiarum copia colligetur , ac , quod est animaduersio- ne dignissimum, pulcherrima Morum doctrina, et regula comparabitur Quare plena, perfecta­que Autoris interpretatio debebit esse primo ver­Q na-

Next

/
Thumbnails
Contents