Ratio Educationis Publicae totiusque Rei Literariae per Regnum Hungariae et Provincias eidem adnexas (Buda, 1806)

Pars Prima - Sectio VII.

S- 234­Grammatica complecti debet rationem intelli- gendi Linguam , recteque loquendi, et emendate scribendi. Methodum ad ista ostendunt Gramma­tici verborum Philosophi. In expositione praece­ptorum neque nimis multos , neque valde parcos oportet esse Magistros: hic enim nec morae sunt nectendae, nec nodi, subtilitatesque quaerendae: loquantur distincte, dilucide, adeommode , et quamdiu necesse erit, vulgariter , rem eandem aliis atque aliis verbis eferant, iterando recolant, in paradigmatis ostendant, et an vnusquisque com­prehenderit? explorent j curent denique , \t casti­gate, et polite loquendi conatus Tironibus Lati­nitatis tempestiue ingeneretur. $• 235* In interpretatione Autorum Classicorum haec erit norma. Primum legetur Autor elate, et di­stincte ad leges rectae pronunciationis ; legetur autem vsque ad sensum plenum, quem signa or­thographiae definire solent; exponetur argumen­tum , accedet paraphrasis vernacula, quam vt perfectam dare possit Magister , praeter vsnm ea­rum Linguarum, quae in loco Scholarum obtinent, ha-

Next

/
Thumbnails
Contents