Index Synopticus Actorum Comitialium in novem Regni Hungariae et Partium Ei adnexarum comitiis signanter ab anno 1790-1791 usque 1825-1827. inclusive occurrentium (Buda, 1829)

Index Synopticus 1790-1791

32 Vaiulus fodinas alliciuntur, in quantum aliquae montanae civitates, ad cedendum jui i suo, ceterum legali, provocatae, hoc proprio mo­tu facere nequire declararunt, ideo hoc quo­que comitiali determinationi substerni; dto 9. Jan. 1791. A. p. 446­Resolutio Regia super praeferentialibus 10. articulis dto 10. Januarii 1791. data. A. p. 484. Et quidem Resolutione hac communicatur stylus , quomodo quoad elargita per Josephum Impe­ratorem privilegia res enunciari desideretur; ut autem Ejus facta , et edicta pro irritis de­clarentur, id minus decorum, et nec pro ser­vandis Regni Juribus necessarium esse. A- p. 484. Resolutione hac articulus de animarum conscriptione approbatur. A. p. 485. Resolutione Regia quoad acta dimensio- nalia, qualiter res exprimenda desideretur , intimatur. A. p. 485. Resolutione hac quoad crimen laesae Con­stitutionis dicitur: quod articulus hic novam, et diversam a Legibus Uladislai II. acceperit formam; Fiscalis B.egni nulla in Legibus in­veniantur vestigia; quodve Fisco Regio vin­dicatio factorum, quae tam Jura Regis, quam statum publicum concernunt, lege delata ha­beatur; velle itaque, ut a projectato hoc ar­ticulo praescindatur. A. p. 486. Resolutione hac dicitur: quoad militiam pe­culiaris condendae legis necessitatem non esse. A. p. 486. Resolutione hac quoad monopolia , et lusus dicitur: illa, ad quae articulus hic referri flösset, Deputationen! concernentem indicanda habere; quoad lotteriam, cum illa cum Aerario Ditionum Regiarum connexa sit , Praefectos Aerarii audiendos; ollam fortunae, prout ct lusus, in quibus totum sorti committitur, prohibendos Lege publica venire. A. p. 486. Resolutione hac Comitatibus Banaticis vo­tum, et sessionem addici intimatur. A. p. 486. Resolutione hac dicitur quoad indigenas Suam Majestatem necessitatem suspendendae expeditionis Diplomatis eo minus videre, quod isto necessitas explendarum obligationum le­galium indigenis imponatur. A. p. 487. Resolutione hac quoad vestitum ungaricum non existimatur necessitatem condendae le­gis esse, cum Exempla potiorum populi sco­pum legis suapte assequantur ; ac ceteroquin Dignitatem Gentis communi populorum sensu plus a civium virtutibus, ac salutaribus Rei- publicae institutis, quam a peculiari ejus ha­bitu repeti assolere. A. p. 487. Resolutione hac denique quoad Judaeos propositae provisional! dispositioni accedi in­timatur. A. p. 48n. Resolutio Regia quoad opus Deputationis in re judiciali dto 11. Jan. 1791. A. p. 488. Resolutione hac criminales quoad causas, intuitu Altissimo Loco substrati projecti non­nullae modificationes intimantur. A. p. 488. Resolutione hac civiles quoad causas, intuitu Altissimo Loco substrati projecti nonnullae modificationes intimantur. A. p. 490. Resolutione hac, amissionem Nobilitatis in causis criminalibus de lege neutiquam sequi innuitur; et quod ipse usus continuus contra­rium evincat; quin imo ex tit. 9. I. clarum sit, praerogativam nobilitarem in casibus cri­minalibus in tantum duntaxat violari, quod reus in loco delicti deprehensus citra citatio­nem , et judiciariam convictionem detineri possit. A. p. 489. Resolutione hac dicitur, ut dies officiosi, ubi nunc subsistunt, usque futura Comitia ma­neant. A. p. 491. Resolutione hac causas quoad octavales con­tinuandas , dispositionem, ad illas duntaxat in origine ad Archivum Camerale repositas, actuque ibi existentes, quae nondum coram alio foro, ad quod inviatae fuerunt, juxta no­vum ordinem judiciarium noviter suscitatae, ac definitae sunt, diserte restringendam esse intimatur. A. p. 491. Resolutione hac, annos 4. et menses 4. a praescriptione eximendos non esse intimatur: nam, praeterquam quod durante novo ordi­ne judiciario motus sistendae per motionem litis praescriptionis in promptu fuerit, omnia Capitula permanserunt, ubi, et in Tabula Septemvirali, prout et judiciis subalternis pro­testationes fiebant. A. p. 492. Resolutio Regia circa oppidi Czirqueno in­stantiam dto 12. Jan. 1791. A. p. 493. Resolutio Regia super praeferentialibus Re­gni gravaminibus dto. 13. Januarii 1791. A. p. 493. Resolutione hac ad gravamen 1. dicitur: ut quoad Coi-onae Budae conservationem adda­tur : salva ad casum inopini, et aperti peri­culi Art. 38. J715. quoad interimalem, donec periculum duraverit, Coronae translationem, dispositione. A. p. 494. Resolutione hac ad 2. quoad administra- tionem SanfccSiicfcvunq dictam alioquin jam abolitam, dicitur legis necessitatem non esse. A. p. 494. Resolutione hac ad 3. quoad rescripta ad Con­silium dimittenda, dicitur, Art. 101. 1/23. inhaereri. A. p. 494. Resolutione hac ad 4. quoad ignobiles na­tivos publicis Officiis admovendos, inhaerendo priori Resolutioni, Deputationi in deliberatio­nem sumendum committitur. A. p. 495. Reso-

Next

/
Thumbnails
Contents