Index Synopticus Actorum Comitialium in novem Regni Hungariae et Partium Ei adnexarum comitiis signanter ab anno 1790-1791 usque 1825-1827. inclusive occurrentium (Buda, 1829)

Index Synopticus 1790-1791

53 Resolutione ad 5. dicitur: Suam Majesta­tem eo semper enisuram, ut Officia dignis­simis semper viris obtingant, et jiue oflicia conferendi ad commoda Regni utatur. Quae • stione quoad facultatem ad oflicia candidandi ad futura Comitia relegata. A. p. 495. Resolutione ad 6. dicitur: necessitatem le­gis ferendae non esse, sponsione de obser­vandis legibus jam facta. Responsabilitatem erga Diaetam ofliciorum publicorum admitti non posse, vel ex eo, quod publici oflicia- les,velut nonnisi ministri Regiae Auctorita­tis, suis alioquin per Legem limitibus circum­scriptae, si muniis ad oppressionem concivium suorum abutantur, per ipsum Regem, quem alioquin Supremorum etiam Comitum , qui Nobilitatem oppresserint, Judicem Leges con­stituere, reprimendi sint. Ceterum ordinatu-1 ram esse Suam Majestatem , ut formulae jura­menti etiam obligatio observandarum Regni Lesum inseratur. Quoad amotionem vero ab ofliciis positivae Legum dispositioni inhaereri, non prius tamen quempiam e servitio dimit­tendum, quam puncta accusationum delato , ratione pro circumstantiarum varietate de­terminanda, communicentur, atque illi se purgandi plena praebeatur occasio. A. p. 496. Resolutione hac ad 7. Curiae Regiae Pesti- num translatio admittitur, quoad reliqua Di- casteria ulterior propositio fieri ordinabitur, tam quoad sumtus translationis, quam media, quibus ad hunc casum civitati Rudensi subve­niendum foret. A. p. 496. Resolutione hac ad 8. promittitur , ut art. 11. 1741. quoad omnes sui partes satisfiat. A. p. 497. Resolutione hac ad 9. acceditur, ut confir­matio Donationum, usque dum Deputatio opus suum perfecerit, in suspenso maneat, pos­sessoribus in pacifico possessorio interea ma­nentibus ; prout et, ut in Comitatibus Temes, Torontál, Krassó, Bács , Csanád, et Arad col­lationes in minoribus corporibus fiant. A. p. 497. Resolutione hac ad 10. quoad longiorem in Regno commorationem admittitur, ut pro Gentis consolatione, in quantum aliarum pro­vinciarum curae admiserint, desiderium hoc in legem referatur. A. p. 497. Resolutione hac ad 11. quoad civitates ad futura Comitia relegandum , civitate Quin- queecclesiensi in statu actuali relicta. A. p. 498. Resolutione hac in ordine ad Regna Cro- atiae, Sclavoniae, et Dalmatiae ad 1. appla- cidari, ut a Consilio R.egio Locumtenentiali inviationes accipiat. A. p. 498. Resolutione hac ad 2. accedi, ut contribu­Í f» I ^ tio Croatiae semper in Diaeta, sejmratim ta­men ab Hungarica, tractetur. A. p. 498. Resolutione hac ad 3. et 5. intimatur, quoad civitatem Segniensem , et viam Josephi- nam Commissiones e statu militari, et politico mixtas ordinatum iri. A. p. 498. Resolutione hac ad 4. admittitur, ut par­tium maritimarum reincorporationis memoria legibus consignetur. A. p. 498. Resolutione hac ad 6. innuitur, quoadGe- neralatum A arasdinensem Commissionem suo tempore ordinandam. A. p. 499. Resolutione hac ad 7. quoad confinia in politicis , oeconomicis, et judicialibus juxta Regni Leges gubernanda, dicitur ad vitandas dissensiones, et jurisdictionum conflictus, ha­bito itSm peculiarium Regni circumstantiarum respectu, SS. et OO. petito pro nunc deferri non posse. A. p. 499. Resolutione hac , quoad immunitationem , ad 8. dicitur: acceptis astatu militari infor­mationibus , id, quod legis est , dispone­tur. A. p. 499. Resolutione hac ad 9. dicitur: quoad Bani absque Statuum candidatione nominationem nulla alioquin lege existente, Resolutioni 21. 7br. inhaereri. Diploma de nominandis per eum usque A ice-Colonellum inclusive bana- libus in confiniis Officialibus, ad quod pro­vocatur , Sibi exhiberi jussurum, ac dein Re­solutionem editurum. Quoad Armorum Prae­fecturas Carolostadiensem , et Sclavonicam , ob mutatas tam confiniorum, quam status procurandae externae securitatis circumstan­tias a tempore priorum legum, habita item reflexione, quod Banus aliis etiam occupatus tanto confiniorum tractui praeesse nequeat, desiderio SS. et OO. deferri non posse. A. p. 499. Resolutio Regia quoad diurna Comitaten­sium Ablegatorum in 6. 11. 4. xr. ea defigens; civitatensium vero tanquam peculiorum re­giorum sua via defixum iri intimans. Salariali vero de Comitatuum statu innuens, jam datos esse ordines , ut is ad anni 1 ”84. pedem re­ponatur ; ut autem provisional haec disposi­tio lege publica declaretur, eo minus esse ne­cessarium, quod stabilis in re ordinatio ad futura Comitia, ubi Comitatuum organisatio determinanda erit, relegata sit; dto 14. Jan. 1791. A. p. 500. Resolutione hac, quoad adjecta 4. puncta, et o' dem ad 1. dicitur: leges de subsidiis ac- cur. i observandas fore; quantum vero ad Salaria e regalibus proventibus accipientes, eos in publicis Regni calamitatibus tenuioribus salariis ad tempus se contrahere debere, cum alioquin mensura defigendorum salariorum Regi comjtetat. A. p. 501. 9 Index Synoplicus.

Next

/
Thumbnails
Contents