Erdély Nagy Fejedelemség 1837-ik esztendőben április 17-én N. Szeben szabad királlyi várossában ki-hirdettetett ország gyülésének iromány könyve, 1837. április 17. - 1838. március 31. (Nagyszeben 1838)
1837-1838 / 50. ülés
64 Relate ad Articulum XVI. De Conscriptione populari. Quia vos Status et ordines a principiis in anno 1791. diae- taliter defixis recedendo nobilitatem e conscriptione populari simpliciter exmittere volueritis, praesentem articulum ad seriem non confirmatorum articulorum referendum esse adinvenimus. Reflexe ad Articulum XVII. De procuratida externa securitate. Cum per praevigentes leges de eo in quibus casibus, qua- live ratione Insurrectio erigi, determinarique debeat, abunde prospectum sit, nulla condendi novi eatenus articuli subversante necessitate, praesentem articulum aeque ad seriem non confirmatorum referendum esse adinvenimus. Quoad Articulum XVIII. De denunciation i bus propositum. Siquidem per articulum 24. anni 1791. circa insinceram denn nciantium temeritatem restringendam sufficiens provisio facla sit, nullam condendae ulterioris legis necessitatem amplius subversari. Reflexe ad Articulum XIX. De praepediendis violentis aggress ioni b us rusticanis. Quum excessus colonorum, aut integrarum etiam Communitatum cohibere, et refrenare, aut pro ratione demeriti, vel gravitate delicti poenam irrogare, non ad legislativam, sed exe- cutivam potestatem spectet, et objectum praesens caeteroquin iam in codice criminali, de qualiter puniendis violentis invasoribus adsumtum habeatur, articulum hunc peraeque inter non confirmatos referendum esse statuimus. Ita et Articulo XXIII. De prohibitis pro futuro Ne ne is condito, ad seriem non confirmatorum articulorum relegato, una tamen Gubernio Nostro Regio denuo committendum esse duximus, ut circa interdictam iam saepius Nenearum celebrationem, peculiarem adhibeat vigilantiam, quo ejusmodi abusui cum efficacia obviari valeat. Articulum XXV. De re poştali conclusum, articulis non confirmatis adnume- randum esse — Articulum porro LXI. De Foris Nationis Saxonicae gremialibus propositum seriei non confirmatorum articulorum adnumerandum. L. Ú L É S’ I ROMÁNYI.