Erdély Nagy Fejedelemség 1837-ik esztendőben április 17-én N. Szeben szabad királlyi várossában ki-hirdettetett ország gyülésének iromány könyve, 1837. április 17. - 1838. március 31. (Nagyszeben 1838)

1837-1838 / 50. ülés

L. ÜLÉS’ IROMÁNY I. Vobis vero fideles Status et Ordines erga repraesentatio­nem vestram sub dato 17. Septembris 1811 circa preces Magistra­tus Bisztriciensis, pro resolvendo adhuc uno individuo districtu­ali Judici in suis agendis adjungendo, praestitam; rescribendum invenimus: posteaquam Magistratus Bisztriciensis sua competen­ti via recurrerit, et necessitatem uno individuo augendi status sui personalis comprobaverit, Nos ea, quae e re summi servitii Nostri Regii fuerint, clementissime ordinaturos. De poena incerceptoribus, detentoribus, suppressoribus et violatoribus literarum missilium irroganda: Siquidem Postae Magistri, in prae­varicationibus depraeliensi, per exeeutivam potestatem puniri consveverint, praesentem articulum ad seriem non confirmator­um eo addito relegatum haberi, factas jam esse necessarias di­spositiones , quo commercium litterarum a vetitis violationibus penes Postae officia securum reddatur. Tandem reflexe Benignae Nostrae Resolutioni Regiae sub 9-na Decembris an­ni 1811. editae porro quoque inhaerendum esse invenimus. Has proinde benignas Resolutiones Nostras Regias, unice ad promovenda vestra commoda directas, vos grato animo susceptu­ros, et paternum Nostrum erga vos affectum, benignamque pro­pensionem Regiam ultro agnituros benigne confidimus. Quibus in reliquo Gratia Nostra Caesareo Regia et Principali benigne propensi manemus. Datum in Imperiali Urbe Nostra Wienna Austriac, die tertia Mensis Maji, Anno Domini millesimo octin­gentesimo decimosexto, Regnorum Nostrorum vigesimo quinto. Circa Articulum XCI. Ad Articulum XXXIV. De ordine sylvestri. FRANCISCUS m. p. Samuel Comes Telefcy m. p. Ad Mandatum S. C. et R. Apostolicae Majestatis proprium Michael Benyovsky m. p. Iromány. 17

Next

/
Thumbnails
Contents