Erdély Nagy Fejedelemség 1837-ik esztendőben április 17-én N. Szeben szabad királlyi várossában ki-hirdettetett ország gyülésének iromány könyve, 1837. április 17. - 1838. március 31. (Nagyszeben 1838)

1837-1838 / 23. ülés

38 XXIII. ÜLÉS’ IROMÁNYI. rit; ut nos in praefixo termino, et loco congregati, primum, et ante omnia, Sini, Regiaeque Domui Austriacae Juramentum fide­litatis, juxta legalem formulam Articulo 4-to anni 1744. inser­tam, more consveto pro homagiali obligatione in praesentia di­cti sui Commissarii Regii praestemus, tandem vero idem Com- missarius Regius Plenipotentiarius, post exceptum in persona Majestatis Vestrae fidelitatis homagium, Juramentum Regium in conformitate praeexistentium eatenus legum, in animam Ma­jestatis Vestrae Sacratissimae coram nobis deponat. Pro complemento benigni jussus Regii, Status et Ordines Magni Principatus Transylvaniae et Partium ei reapplicatarum ad locum et terminum praefixum comparentes simulque consti­tuti, primum quidem absque piaculo in manes Clementissimi quondam Regis, justum non minus quam acerbum dolorem ex eo conceptum reticere nequeunt, quod inscrutabili Divini numinis consilio sapientissimus, et optimus Princeps Divus FRANCISCUS Primus , populorum suorum Pater Clementissimus, cujus omnia studia provehendae fidelium suorum subditorum felicitati sacra­ta fuerunt, iisdem ereptus sit— perennabit in omnium nostrum animis tam Clementis Principis memoria nunquam intermoritu- rae gratitudini sociata, nec aliud justi e tanta jactura concepti doloris nobis suppetit lenimen , quam quod ex immensa supremi Numinis benignitate , in Regiarum immortalis memoriae Patris virtutum aeque ac Throni Haerede Majestate Vestra Sacratissi­ma eum nacti simus Principem Haereditarium, qui legum nostra­rum Juriumque Municipalium conservationi paterna solicitudine intentus, generalia haec Comitia, modo scopoque legali convo­cando, viam nobis aperire dignata est, ut de publico patriae emolumento consilia legaliter inire valeamus. Ex infausto itaque luctu in spem melioris sortis erecti Majestati Vestrae Sacratissimae homagiali cum devotione , filiali fiducia, et summo cum candore declarare properamus, quod Cle- mentissimae voluntati Regiae in eo manifestatae , ut fidelis hic Principatus arctiori mutuae fiduciae vinculo Majestati Vestrae Sacratissimae jungatur, ardentissima omnium nostrum correspon* derint vota, adeo ut simulae praeveneratus Regius ad praesen­tia Comitia specialiter delegatus Commissarius Plenipotentiarius die 18-va Mensis Aprilis currentis anni in Sessione nostra Comi­tiali comparens, post praeattactum Renignum Majestatis Vestrae Sacratissimae Rescriptum, Benignissimum Diploma Regium, sci­licet Confirmatorium Sacri Diplomatis Leopoldi Primi Hungáriáé Regis gloriosae reminiscentiae , anno 1691. die 4-ta Decembris elargiti, die 1 4-ta Febr. currentis anni emanatum nobis tradidis­set, et publice perlegi fecisset, nos derivatam in nos a Majo­ribus nostris erga Majestatem Vestram Sacratissimam , Augu- stamque Domum Caesareo Regiam fidem, ac devotionem alacri­ter declarare parati, debitum fidelitatis homagium, quod juxta praescriptum legum jam pridem, in primordio scilicet feliciter auspicati Majestatis Vestrae Sacratissimae Regiminis praestare

Next

/
Thumbnails
Contents