Erdély Nagy Fejedelemség 1837-ik esztendőben április 17-én N. Szeben szabad királlyi várossában ki-hirdettetett ország gyülésének iromány könyve, 1837. április 17. - 1838. március 31. (Nagyszeben 1838)
1837-1838 / 23. ülés
XXIII. ÜLÉS’ IROMÁNY I. 39 ardentissimis anhelabamus votis , summa cum promtitudine et exultantibus animis uno ore , juxta formulam Articulo 4-to anni 1744. insertam deposuimus. — Qll° praestito Serenissimus etiam Princeps Regius Majestatis Vestrae Sacratissimae Commissarius Plenipotentiarius, coram nobis universis publice, nomine, et in animam Majestatis Vestrae Sacratissimae, super jurium, Privilegiorum et Indultorum juxta confirmatum extradatumque Sacrum Diploma Leopoldinum illibata observatione solemne fidei Regiae Sacramentum dixit. Nos autem universi Status et Ordines, in tesseram perpetuae fidelitatis solemne Majestati Vestrae Sacratissimae substernendum Instrumentum subscripsimus , et haec omnia sub his Comitiis speciali Articulo inserenda esse statuimus.— Quod quidem eo ardentiori zelo praestitimus, quo certius in benigna hac sponsione Regia, non tantum Jurium, et Libertatum nostrarum praesidium, sed laetissimum etiam futurae felicitatis veneramur argumentum aeternae gratitudinis sensu recolendum, Majestatem Vestram Sacratissimam Principem Clementissimum, quem Sacra Regni Hungáriáé Corona redimitum, recta tueri, pro optatissimo populorum suorum solamine apud Regium suum animum constituisse compertum habemus, indissolubili mutui amoris perennantisque fiduciae vinculo fidelibus suis subditis junctum , inter tot regiminis curas, nostris etiam humillimis prae- cibus, legalibus desideriis, et gravaminibus per tot annorum seriem inveteratis, recentissimis quoque temporibus, magis, magisque adauctis , ex hoc adhuc Diaetali confluxu nostro, Augustissimo obtutui substernendis Regium suum animum advertere, medelaque iisdem allata, avitaque Constitutione nostra sub justi simul ac potentis augusti sui sceptri regimine firmiter convallata, fideli huic gratoque populo Transylvanico novam prosperitatis aeram saeculorum vices superantem benigne aperitu- ram esse. — Qui Majestati Vestrae Sacratissimae longaevum, felix, et gloriosum imperium ardentissimis votis exoptantes , perpetuae fidelitatis et devotionis obsequio perennamus.