Erdély Nagyfejedelemség 1834-ik esztendőben Május 26-kára Kolozsvár szabad királyi városba hírdetett Országgyülésének irománykönyve, 1834. május 28. - 1835. február 6. (Kolozsvár 1834)
Irománykönyv - 1834 / 34. ülés
XXXIV'. £ L É s’ I R O M Á X Y I. 31 stiores illae sub divis Leopoldo l-o, Josepho l-o etCarolo VI-o usitatae juramentorum formulae, hoc unum satis certum habemus, eas uou sine ulla variatione primaevum omnino retinuisse contextum, imo plurimas a statibus et ordinibus susceptas subiisse correctiones ac ampliationes, cujus probandi causa hoc unicum quidem, luculentissimum tamen adtulisse sufficiat argumentum, quod, post stabilitam vigore sanctionis pragmaticae feminei domus austriacae sexus in Transsiiv ania successionem, plerisque juramentorum formulis, clausulam observandae erga utrumque ejusdem augustae prosapiae sexum fidelitatis, inconsulta quidem, nec tamen unquam reclamante augusta aula, per status et ordines insertam fuisse deprehendamus. His interim, quae ad juramenta eorumque concinnandorum modum in genere pertinent, per summos duntaxat apices attactis; quod jam subversantem in specie quaestionem attinet: peculiarem pro statuum praesidente juramenti formulam, eamque per status et ordines absque interventu augustae aulae confectam, ante annum adhuc 1742 praeexsti- tisse, acta diaetalia illius anni extra dubium collocant; e quibus, ne prolixi sine causa esse videamur, unicum regii eotum commissarii plenipotenţiarii insinuatum hoc ipsum probans in advoluto sub A Majestatis vestrae sacratissimae conspectui substernere sustinemus, quo idem luculentum sane perhibet testimonium, superioribus perinde annis juramentorum formulas nec ab aula huc, nec hinc ad aulam pro ratiiicatione transmissas, ast simpliciter a protonotariis concinnatas fuisse, unaque comitem A dam uni Bethlen hortatur, ut, servata eadem methodo, juramentum pro clementissime sibi collato praesidentis statuum munere, absque ulla haesitatione deponat; eo saltim in casu conceptam per status formulam pro petenda suae Majestatis resolutione exhibendam fore existimans, ubi illi ipsi inter se desuper convenire non possent. Concordia interim haud succedente, formtilaque hanc solam ob causam divae imperatrici Mariae Theresiae cum adnexis ambarum partium argumentis submissa, ejusdem altefatae judicio relictum fuit decernere: num ea confirmatione ad legalitatein necessaria indigeat, aut minus? At nacta est jurium nostrorum integritas, quae periculosa civium discordia proditum ibat, sanctius in ipsa magnae matris aequanimitate praesidium, quae medio b. rescripti ddto 5-ae Octobris anni 1742 ad regium gubernium clementer exarati submissam formulam, tanquam a statibus et ordinibus confectam, per statuum praesidentem deponi praecipiens, hoc ipso ratificationis regiae praestolationem supervacaneam fuisse declaravit. Non diu interim haec anni 1742 formula, alioquin, prout ex demisse advoluto sub B exemplo apparet, nil fere praeter nomen statuum praesidentis in se continens, perduravit; imo aliam, ad agenda ejus officii fusius excurrentem, status et ordines, absque interventu, aut subsecuta reprobatione augustae aulae concinnandam duxerunt, eamque anno 1751, dum Johannes Lázár 1. b. de Gyalakuta statuum praesidentis munus solemniter capesseret, adhibuerunt; quae quidem quam multis, iisque essentialibus momentis a priori differat, ex accluso sub C Majestas vestra sacratissima benigne perspicere dignabitur. Anno 1790, in situ rerum patriarum modernis temporum adjunctis haud absimili, formulam juramenti a statibus et ordinibus, exemplo penitus novo, in patrium idioma conversam, ac prout ex advoluto sub D clarum est, partim additis, partim vero deletis nonnullis clausulis, variatam comes Volfgangus Kemény statuum praesidens absque ulla haesitatione deposuit, nec illi hoc factum a divo Majestatis vestrae sacratissimae genitore improbatum fuisse novimus; imo hanc eandem unila-