Erdély Nagyfejedelemség 1834-ik esztendőben Május 26-kára Kolozsvár szabad királyi városba hírdetett Országgyülésének irománykönyve, 1834. május 28. - 1835. február 6. (Kolozsvár 1834)

Irománykönyv - 1834 / 34. ülés

32 XXXIV, ülés’ ir o m á > y i. teraliter per status et ordines concinnatam formulam Majestati quoque vestrae acceptam esse, ex praeadducta protonotarii Francisci Hor­váth declaratione colligimus. Anno demum 1810, quamvis comes Ludo vicus Teleki jura­mentum pro otticio statuum praesidentis benigne sibi collato juxta con- svetam formulam deposuisse in protocollo comitiali referatur, id tamen non satis adaequate enunciatum haberi vel ex eo certum est, quod nul­la quaepiam anterior juramenti formula plus vice simplici adhibita fue­rit, unicus vero actus ad consuetudinem stabiliendam haud sufficiat; imo hanc ipsam anni 1810 formulam nulli priorum ex asse conformem fuisse, adnexo sub E ejus contextu, adstruere sustinemus. Et hae suut, Augustissime Domine! neque plures, at neque pau­ciores juramentorum pro statuum praesidentibus concinnatorum formulae, a statibus et ordinibus omnes confectae, singulaeque ab invicem discre­pantes, quibus inter se collatis, luce meridiana clarius fit, nec ullam u- nicam normalem, nec alias, nisi a statibus et ordinibus conceptas, prae­existere ejusmodi formulas, ac proinde nos ipsos, dum vestigia majorum prementes, novas pro ratione modernorum temporis adjunctorum formu­las, sub litteris F. et G. uberioris informationis causa demisse acclusas, concinnavimus, a recto legum probatissimique usus tramite eo minus de­viasse, quo certius et ipsi asserere, et Majestatem vestram sacratissimam clementer agnituram esse confidimus, quod omnis earum contextus, par­tim e praeexistentibus dudum formulis, partim vero e legunt fundamen­talium, articulorumque novellarium tenore depromtus, ne hilum quidem his contrarium in se contineat. His igitur benigne perpensis, Majestas vestra sacratissima clemen­ter ipsa perspicere dignabitur, quantopcie acerbum nobis esse debeat, tam clari indubitatique juris nostri exercitio ab illis ipsis obicem positum cer­nere, quos collatis, meliori quidem spe, suffragiis nostris condecorandos duxeramus, et adversus quos, praematuras item hac in re nobis insciis submissas, easque minus adaequatas informationes, praesidium jurium no­strorum a regia 31ajestatis vestrae sacratissimae benignitate, congenito- que justitiae sensu imploramus, eandem altefatani demisse orantes, ut nova haec ardentibus utrinque votis exoptatorum comitiorum cut sui ab ipsis concivibus nostris posita obstacula ad exemplum divae quondam aviae suae clementer removere, confirmatosque, statuum praesidentem, magistros item protonotarios ad praestandum juxta formulas per nos in sensu legum concinnatas juramentum inviandos decernere, pro toties testata paterna sua benignitate dignetur. In reliquo homagiali cultu perennantes: Sacratissimae vestrae Majestatis Datum in sessione comitiali Claudiopoli die 9-a Septem­bris 1834 celebrata »r. IUt*Ul > *1» humillimi perpetuoque fideles subditi ac servi, SS. et 00. trium nationum m. principatus Transsilva- niae partiumque ei reapplicata- rutn universi, C. A d a m u s Nemes. Interimalis statuum praeses. B.Dio'nysiusKemény. StephanusK.Horváth. JoannesDinges. Interimalis a parte nationis hungaricae, actuarius. (L.S.) Interimalis a parte nationis siculicae actuarius. (L.S.) Interimalis a parte nationis saxonicae actuarius. (L.S.)

Next

/
Thumbnails
Contents