Erdély Nagyfejedelemség 1834-ik esztendőben Május 26-kára Kolozsvár szabad királyi városba hírdetett Országgyülésének irománykönyve, 1834. május 28. - 1835. február 6. (Kolozsvár 1834)
Irománykönyv - 1834 / 34. ülés
30 XXXIV. Ü L i s’ IROMÁNY I. tiva, nec a statibus et ordinibus unilateraliter exerceri posse, ultro confitemur; ipsas tamen juramentorum formulas ad mentem legum concinnare, iis conformiter alterare, clausulisque pro temporum ac officiorum ratione necessariis, semper tamen ex ipso legum praeexistentium fonte depromendis, munire omnino statuum et ordinum est: id quod legibus positivis fundatum, usuque perpetuo firmatum esse sequentes ab omni dubio liberant considerationes. In restauratione officiorum cardinalium et diplomaticorum, ex indole constitutionis nostrae, clarisque pactorum fundamentalium non minus, quam legum recentiorum tenoribus, solam confirmationem principi resenatam, praecedentem vero electionem aeque ac subsequentem introductionem statibus et ordinibus relictam haberi indubium est; idque diserta lex, Compil. quippe Const. Part. II. tit. I. condit, 45. confirmat, imo eodem sensu Majestas vestra sacratissima, tenore praevenerati sui rescripti, neoconfirmatoi um magistrorum protonotariorum introductionem nobis committere dignata fuit. Unde prono fluit alveo, juramentum, quo unico actu omnis ad munera publica introductio absolvitur, conceptis formulis exprimendi jus illis ipsis competere, quibus introductionis obligationem leges tribuunt, nec facile perspici potest, quonam titulo ac colore aut illi, quos omnium legum jurata manet obligatio, unius alte- riusve specialiter pronunciandae officium detrectare, aut ipsi status et ordines juste ac legaliter impediri possint, quo minus disertam talium legum observandarum promissionem exigant, quas sive incuria, sive malignitate frequentius violatas fuisse, tristi experientia edocti sunt. Jure hoc legibus fundato usos etiam continue fuisse majores nostros, acta diaetalia ubertim repandunt. Primas pro summis patriae magistratibus juramentorum formulas in comitiis ad diem 15-am Martii anni 1692 indictis ipsi status et ordines concinnarunt, et quamvis articulorum eadem occasione conditorum vim a confirmatione regia suspensam esse voluerint, ipsas tamen juramentorum formulas, nihil quidqnam tale exspectantes, exeeutioni illico manciparunt, ac gubernatorem, summum militiae nationalis generalem, cancellarium, thesaurarium, consiliarios denique iis deponendis adstrinxerunt, quod factum nec a divo imperatore Leopoldo reprobatum, nec vero nova juxta alias quaspiam formulas ab his juramenta exacta fuisse uspiam relatum invenimus. Visum equidem fuerat eidem divo imperatori, medio b. rescripti ddto 20-ae Maji anni 1693 ad regium illius temporis gubernium exarati, novas pro praememoratis patriae magistratibus instructiones hisque adnexa juramentorum exempla communicare, quae tamen, prout directe ad ipsos status et ordines missa non fuerunt, ita nec acceptata ab iis fuisse, imo nec acceptari potuisse, > el ex eo certum est, quod Caesareae hae juramentorum formulae, quoad electionem ac confirmationem potiorum magistratuum, principia non modo sacro diplomati Leopoldino tunc recte recenter collato, verum etiam ipsi proxime insecutis annis observatae electionis ac praesentationis modalitati penitus contraria in se contineant, dum electionem aeque ac confirmationem principi tribuendo, solam praesentationem, eamque ad plures personas extensam statibus et ordinibus relinquunt, quin hanc ipsam, quoad consiliarios, gubernio competere innuunt, id quod nullatenus usu venisse prout ex aliis compluribus casibus, ita ex unico Samuelis Keresztesi statuum praesidentis exemplo luculentissime patet, qui anno 1697 per status et ordines electus, soltisqtie ad confirmandum praesentatus, juramentum officii, a juramento consili- ariatus ea aetate nondum distinctum, juxta formulam anni 1693 contrarium electioni ac praesentationi suae sensum prae se ferentem, deposuisse concipi non potest. Caeterum, quacunque demum origiue fluxerint reti*-