Erdély Nagyfejedelemség 1834-ik esztendőben Május 26-kára Kolozsvár szabad királyi városba hírdetett Országgyülésének irománykönyve, 1834. május 28. - 1835. február 6. (Kolozsvár 1834)

Irománykönyv - 1834 / 33. ülés

í; I, K s' I R 0 S Á X V 2. Pro quibus omnibus, dum justas sincero corde grates rependimus, non possumus tamen, quin conceptum simul e pluribus praeveuerati b. rescripti momentis dolorem, aaxiamque sollicitudinem nostram, pro ea, qua Majestati vestrae, nobis ipsis, charisque posteris tenemur, conscien­tiae obligatione, ingenue detegamus. Et omnium quidem maxime acerbo dolore nos affecit, quod Ma­jestas vestra sacratissima plurima , eaque praegnantissima desideriorum in priori demissa nostra repraesentatione contentorum momenta, suo mo­do sibi proponenda piaestolari, ardenterque nobis exoptatas altissimas re­solutiones in tempore impertiendas declarare dignatur. Candide etenim fateri necessitamur, Augustissime Domine! nobis, tristem praeteritorum memoriam revolventibus , dum gravissimis jurium nostrorum fundamentalium vulneribus adpromissam suo tempore mede­lam tempore utplurimum caruisse cernimus, haud vanam exoriri solli­citudinem, ne haec ipsa justissima nostra desideria , ex intimis hausta praecordiis, suoque modo, legalibus quippe e comitiis Majestati vestrae proposita, eadem perpetuae oblivionis sorte obruantur. Quare Majestatem vestram iterum iterumque demisse oratam obtestatamque esse volumus, ut edendis quoad praetermissa etiam quo ocius benignis resolutionibus, quas fideli populo denegare, nec sanctissima regii muneris, nec pia pa­terni cordis officia admittunt, suspensos animos nostros tranquillare, im­primis autem eorum, quae provocando ad aliam demissam informationem nostram e consessu trinationali die 8-a Junii celebrato homagiali cultu Majestati vestrae substratam paternae regiaeque ejusdem altcfatae atten­tioni iterato commendare sustinueramus, peculiarem clementer lationem •habere dignetur. Dolemus porro, Augustissime Princeps! in confirmatione statuum praesidentis per Majestatem vestram instituta, pluralitatis votorum no­strorum non eam fuisse habitam rationem, quam jus elertionis quoad munera cardinalia statibus et ordinibus, v i pactorum fundamentalium sub- sequutarumque legum et adulationum regiarum, competens, alia item in prae memorata demissa nostra repraesentatione contenta rationum mo­menta, ac Jiis superstructa legalia justissimaque desideria, in praesenti cumprimis rerum patriarum situ, nostra quidem convictione, promeruis­sent. Atque hoc eo gravius, prorsusque insperatum nobis accidit, imo sinistro quasi omine laetis comitiorum auguriis intercessit, quod post diu­turnam jurium patriae fundamentalium, nulla nostra culpa intervenien­te, suspensionem, hac prima, quae se iis exercendis offerre videbatur, occasione, nostris per potiora suffragia pronunciatis desideriis, illorum consilia praevaluisse experiamur, qui munera sua in obversum praead- ductarum legum et respective art. 20. anni 1791. consecuti, totidem con­vulsae legum sanctimoniae in se ipsis referunt monumenta. Erigit tamen in spem novam animos nostros ea, qua erga altissimam Majestatis vestrae sacratissimae personam, legalesque ac paternas ejusdem intentiones feri­mur, illi ni itat a fiducia, ad quam denuo provocantes, intenso per frustra­ta desideria ardore demissas nostras in priori humillima repraesentatione fusius adductas super eo preces „ut Majestas vestra sacratissima in con­firmationibus ad oflicia electioni statuum et ordinum relicta benigne im­pertiendis, non modo competentiae receptarum religionum ac nationum, verum praeprimis pluralitatis votorum nostrorum rationem habere digne­tur“ iterare sustinemus, Majestatem vestram sacratissimam firmiter de eo persvasanv esse cupientes, quod nos ipsi, uti hactenus, ita et in posterum in conferendis suffragiis nostris, merita et qualitates individuorum Ma­jestati vestrae sacratissimae praesentandorum probe perpensuri erimus; id quod fideliter praestare, nostri, rerumque nostrarum quam maxime interest.

Next

/
Thumbnails
Contents