Erdély Nagyfejedelemség 1834-ik esztendőben Május 26-kára Kolozsvár szabad királyi városba hírdetett Országgyülésének irománykönyve, 1834. május 28. - 1835. február 6. (Kolozsvár 1834)

Irománykönyv - 1834 / 33. ülés

XXX. ii L K s’ (ROMÁNYI. 27 Hajul mediocrem denique animis nostris injecerunt sollicitud nem illa praevenerati b. rescripti terba , quibus Majestas vestra sacratissima diaetalium discussionum objecta legislationis ferientium Yaliditatem ab omnium comitia de lege constituentium partium legali concursu pendere, atque nos ad assumtionem aliorum diaetalium objectorum, non nisi officiis cardinalibus et diplomatics complete restauratis, modo legali optatoque cum effectu procedere posse pronunciavit. Licet enim nos ipsi, rationi­bus in priori nostra demissa repraesentatione fusius deductis impulsi, pri­mas ac praecipuas curas eo convertere ultro festinemus, ut, cardinalibus diplomaticisque officiis ad mentem legum restauratis, legale tandem re­gium gubernium, principis ac patriae emolumentis aequa ratione consul­turum, sinu nostro excipiendi, communicatisque cum eodem consiliis, ul­teriorem diaetalium objectorum pertractationem continuandi gaudio quanto ocius potiamur; legalem attamen statuum et ordinum activitatem, in ipso patriae constitutionis fundamento radicatam, ulla ratione suspendi, aut ob solam regii gubernii vacandam nobis non modo nolentibus, verum etiam summopere dolentibus locum habentem, ad specialia objecta re­stringi debere, eo tutius negare audemus, quo clarius diserta lege novel­lari, articulo videlicet ll-o an. 4701. sub nro 3-o cautum sit, ipsius le- galiter constituti gubernii auctoritatem eo extendi non posse, ut ejus as­sensu vel dissensu conclusa statuum alterari, aut impediri valeant. Et profecto si hic, quem demisse provocata b. rescripti verba prae se ferre videntur, sensus, quem quidem nos altissimis Majestatis vestrae sacratis­simae intentionibus omnino contrarium esse credimus, admitti posset, funestissimis in rempublicam, ipsaque jura majestatica consectariis inde nectendis, porta panderetur latissima. Validitate enim conclusorum , imo ipsarum discussionum per status et ordines legaliter congregatos susce­ptarum ex sola deficientis gubernii consideratione in quaestionem vocata, longe certior, nec ulli exceptioni obnoxia duci posset consequentia ad quaevis ipsius r. gubernii, jam dudum illegaliter subsistentis, acta potiori jure rescindenda; inio, quidquid sub glorioso Majestatis vestrae sacratis­simae regimine, statibus et ordinibus intervenientibus, e re publica actum, ac conclusum exstitit, ipsosque adeo fundamentales articulos an. 1794. conclusos, anno vero 4 792. m legum tabulas relatos, discrimini nullita- tis expositos pronunciare necessum foret. Regium enim illius temporis gubernium, altissima denominatione electionem statuum praecedente, con­stitutum, defectu legalitatis perinde laborasse; imo serius etiam paucos e multis, modo legibus ex asse conformi, officiis cardinalibus et diplo­matics admotos fuisse, al ius indaganti certum evadit. His proinde con­siderationibus omnino gravissimis inducti, firmiterque de eo persvasi, quod legalis statuum et ordinum activitas exceptionibus ac distinctionibus a diversitate objectorum sumendis obnoxia non sit, atque adeo ipsa jam auspicata, deoque propitio continuanda officiorum cardinalium et diplo- maticorum restauratio , ceteris restabiliendae consolidandaeque constitu­tioni inservientibus actis aut agendis nostris indissolubili nexu conjuncta, simul cum iis omnibus aut stare, aut ruere debeat, Majestatem vestram sacratissimam summa, qua possumus , devotione filialique fiducia orare sustinemus, ut conceptam hac in parte sollicitudinem, edenda in sensu de­missae hujus declarationis benigna resolutione, pectoribus nostris eximere, eoque animum ad labores nostros optato cum effectu continuandos addere clementer dignetur. Nos quidem, seposita omni mora, cujus hucdum etiam expertes nos sentimus, nec alio, nisi alte pectoribus nostris insitae gravissimorum erga patriam officiorum conscientiae motivo impulsi, omnem intenso vi­rium conatu adhibebimus operam, ut, exantlatis praevie laboribus ad re- stabiliendam obvallandamque constitutionalem nostram existentiam neces­7* i

Next

/
Thumbnails
Contents