Horváth Géza (szerk.): A Magyar Természettudományi Múzeum évkönyve 2. (Budapest 1904)

Kulczynski, V.: De Opilionibus. Observationes nonnullae

DE OPILION IBUS. 81 bantur saltern, ipse ne iinum quidem exempluma dultum harum «spe­cierum» vidi et quod prsecipua eommemoratione dignum censeo spechnina earum a Cel. E. SIMONIO benignissime mecum communicata item non adulta sunt. Exempla aliquot Phalangii examinavi, cum de­scriptione Phalangii brevicomis convenientia, non adulta, quœ, quum capta sunt, in eo erant, ut postremum pellem exuerent ; in Iiis sub cuticula vetere pedum, pilis modo ornatorum. dentes conspieiuntur similes atque in Phalangio opilione adulto (tantum modo adpressi). Inter exempla Mitopodis cinerascentis (M. Rhododendri), qui in Alpibus et in Carpatbis frequentissime occurrit, adultum non inveni. quam ob rem Mitopodem hunc ut pullum varietatibus alpinis Mitopodis morio­nis subiungo. Acantholoplii annul ipedis L. KOCH (eheu, paullo parcius descripti) exempla sat multa vidisse videor, in Austria Inferiore, Tirolia, Croatia. Hercegovina lecta; non adulta ea sunt. Specimina adulta eiusdem speciei non male conveniunt cum descriptione Acantholoplii dentigeri C. L. KOCH. Egaenus ictericus C. L. KOCH , quem Cel. Dr. A. LENDL pro varietate E. couvc.ci C. L. KOCH habuit, 1 non varietas est sed forma iuvenis speciei. cuius mas primo a C. L. KOCHIO descriptus et Egaenus tibialis appellatus est. Eiusdem speciei feminam idem auctor ut speciem propriam : E. con­re.cam descripsit. Quibus notis Cel. E. SIMON olim 1 Egaenos : Clair i E. SIM., tibialem C. L. KOCH (aut convexum potius), sinistrum E. SIM. distinxit. eisdem differunt inter se : exempla non adulta et feminae adultse : s et mares adulti Egaeni tibialis. Quum autem Egaenus tibialis Eumeliam incolat (exempla in terra ea lecta conservantuv in Museo Serajevensi), facile crediderim. Egaenos Clairi et sinistrum, qui ad Constantinopolim lecti sunt, eosdem esse atqup Egaenus tibialis C. L. KOCH. * ornato distinctam, suspicatus est (Les Arachnides de France, vol. VII, pag. 2561 eumque Acantolophum Kochi appellavit (1. c. pag. 264l. Facile crediderim, Acanlho­lopho* liispidos C. L. KOGHII et HKRBSTII eandem esse speciem ; si quidem figura cephalotlioracis a KOCHIO prolata (Die Arachniden, vol. XV, fig. 1497) cum descrip­tione comparatur, dubitari non potest, quin figura ea non marginem anticum cephalo­thoracis solum, sed etiam partes marginis laterales anticas repraesentet ; quod si ita est, Acciiitholopliu.i hispüliis C. L. KOCH non differt cephalothoracis armatúra ab Acantholopho tvspiclo (HERBST). 1 Dr. LENDL ADOLF, A Magyar Nemzeti Muzeum kaszáspók-gyűjteménye. (Természetrajzi Füzetek, 1894, pag. 18.) 2 E. SIMON, Descriptions d'Opiliones nouveaux. (Comptes-rendus Soc. entom. de Belgique 1879, pag. LXXII.) ; i Pars femoralis palporum feminœ adulta; subter non inermis quidem, sed wulto minus abunde et manifeste denticulata est, quam maris. Annale» Musei Xationalis Hungarici. II.

Next

/
Thumbnails
Contents