Horváth Géza (szerk.): A Magyar Természettudományi Múzeum évkönyve 2. (Budapest 1904)
Kulczynski, V.: De Opilionibus. Observationes nonnullae
82 VLAD. KTLCZYNSKI E notis ab auctoribus ad distinguenda genera qusedam Opilionum adhibitis, palporum forrna parum ad hanc rem idonea videtur, nonnunquam enim non eadem est in maribus et in feminis, aut in iunioribus et adultis eiusdem spéciéi. Qualem in modum mutentur palpi Phalangii opilionis (L.) progrediente aetate, Cel. HANSEN et Cel. KRAEPELIN iam scripserunt (1. c.). Nuper notavi, 1 Platybuni strigosi m. (nec L. KOCH) 2 feminam solam convenire palporum forma cum Dasylobis . marem vero ab eis differre. — Quuin inveniantur Opilionum formae (species, subspecies, varietates), ceterum inter se similes, palporum forma autem aut armatúra evidenter distinct®, probabile videtur. in nonnullis saltern Opilionibus palpos partem corporis esse in phylogenetica evolutione recentiore reliquis magis mutabilem. et hanc ob causam aplissimam quidem ad distinguendas sectiones systematicas recentiores, ut sunt subspecies et species, sed parum idoneam ad investigandas sectiones vetustiores, ut sunt genera. Mirabilissimam commutationem palporum in evolutione ontogenetica, quae dicitur. vidi in specie quadam Gagrellae, ni fallor nondum descripta, cuius exempla aliquot legit Cel. Dr. M. KACIBORSKI in insula Java. Ut in Gagrellis plerisque (fortasse omnibus) aliis, quas vidi, différant etiam in bac specie mares adulti a feminis forma palporum paullo. : ! Palpi maris simplices sunt (fig. 10); pars femoralis eorum apicem versus leviter incrassata et paullulo deorsum curvata : patellaris fortius clavata, desuper visa modice sed manifeste asymmetrica : fortius in latere inferiore dilatata. apice paullulo angustata, neque dente neque processu ullo evidentiore instructa ; tibialis cylindrata, ut patellaris inermis et nitidissima ; tarsalis apicem versus paullulo incrassata, subopaca. Feminae (fig. 11) 1 Araclinoidea in Asia Minore et ad Constantinopolim a Dre F. Werner collecta (Sitzungsberichte d. k. Akad. d. Wissensch, in Wien, Math.-naturw. Kl., vol. CXII) pag. 668. 2 Species hœc novo nomine appellanda est: Phcilangium Werneri m. — Platybunus strigosus L. KOCH plane aha est species, ut — eheu — nimis sero cognovi : Non solum tibiis non evidenter angulatis differt Platybunus strigosus a Phalangio Werneri, sed etiam forma palporum ; pars femoralis basi subter tuberculo ornata est potius quam in conum producta (cfr. fig. 13 et 14), pars tibialis desuper visa (fig. 12) non cylindrata, sed in tertia circiter parte apicali lateris interioris leviter sensim dilatata, ita, ut liic dente ornetur lato, humili, obtuso, peniculato-piloso, pone apicem partis tibialis non prominenti (in mare saltern, quem solum novi; in exemplo hoc — Montenegrinensi — artieulus secundus mandibularum inermis est, neque granulatus). Quum species Gagrellarum — praeter alias notas — imprimis palporum forma distinguantur, palpi vero in maribus et in feminis non eadem sint forma, partes hae subtilius fortasse describendae sunt, quam deseribi soient !