Horváth Géza (szerk.): A Magyar Természettudományi Múzeum évkönyve 2. (Budapest 1904)
Kulczynski, V.: De Opilionibus. Observationes nonnullae
II. ANNALES MU SEI NATIONALIS HUNGARICI. 1904. DE OPILIONIBUS. ()BSERYATI()NES NONNULLAE. Scripsit YLAD. KULCZYNSKI. (Tab. IX.) Querebatur olim Cel. Dr. L. KOCH. 1 quod cognosci non possit, utrum exempla Opilionum adulta sint an iuvenilia. Signum œtatis adultae apud Opiliones invenit postea Cel. W. SÖRENSEN et in lucem protulit Cel. Dr. H. J. HANSEN: «Oriticium genitale in Opilionidis adultis semper apertum, in iuvenilibus semper nullum.» 2 Hac nota innisus Cel. HANSEN formas non adultas plurimorum in Dania occurentium Opilionum descripsit, earumque nonnullas ab auctoribus superiore tempore ut species proprias perperam propositas esse, recte declaravit aut suspicatus est saltem. 3 An Phalangium breuicorne (C. L. KOCH) Phalangio opilioni L. recte subiungatur. Cel. K. KRAEPELIN paullulo addubitabat. 4 Platybunum triangulärem (HERBST ) ut speciem propriam protulit, non sine dubitatione quidem et unice banc ob causam, quod Cel. Dr. L. KOCH olim (anno 1877) 5 obtinuit. Platybuni huius exempla adulta fere totum per annum occurrere. In dubitationem tamen vocari potest, an recte ita fecerit Cel. L. KOCH : facile crediderim auctori celeberrimo etiam anno 1877 notas, quibus Opiliones non adulti ab adultis differunt, non notas fuisse ; anno 1876 saltern Cel. L. KOCH in opusculo, quod inscribitur : Verzeichniss der in Tirol bis jetzt beobachteten Arachniden cet., 6 ut species proprias pro1 L. KOCH, Bemerkungen zur Arachniden-Familie der Opilioniden, pag. 131. (Correspondenzblatt d. zool.-miner. Ver. Regensburg, vol. 15. 1861.) 2 H. J. HANSEN, Arthrogastra Danica cet., pag. 494. (Naturkistorik Tidsskrift, ser. 3, vol. 14.) 3 « t'halangium brevicorne aut. et curvicorne aut. certe et species complures a L. Koch descripta" varietates et juniores speciei huius (Ph . eornuti L.) sunt.» «Juniores (F'latybuni cornigeri Herrn.) sub nominibus Opil. triangularis Herbst, Platybun. denticornis C. Koch, Plat, triangularis Sim. certe descripti.» (L. c., pag. 503, 507.) 4 K. KRAEPELIN, Phalangiden aus der Umgebung Hamburgs. Mittheilungen aus dem Naturhistorischen Museum. XIII. 1896, pag. 225, 226. 5 L. KOCH, Verzeichniss der bei Nürnberg bis jetzt beobachteten Arachniden cet., pag. 179. (Abhandl. d. naturhist. Gesellsch. Nürnberg, vol. VI, 1877.) , s Zeitschrift des Ferdinandeums. ser. 3, fasc. 20.