KOZÁKY ISTVÁN: A HALÁLTÁNCOK TÖRTÉNETE I. / Bibliotheca Humanitatis Historica - A Magyar Nemzeti Múzeum művelődéstörténeti kiadványai 1. (Budapest, 1936)
ZWEITER TEIL. Entstehungsgeschichte der Grundmotive des Totentanzes
- 68 citus; quis justus, quisve reus ; quis philosophus, quisve rusticus; quis orator, quisve barbarus; quis Romanus, quis civis, quis ruricola, quis Chananaeus, quisve Judaeus; quaenam filia, quae parens, quis pater, quisve filius ? At non poteris, videns ossa tantum nuda, quemquam eorum discernere, quanquam sexcenties dicas: quanquam tibi totam gnosticorum exercitamentorum multiplicem disciplinam velut orbe asciveris. Sic utique, et rerum hujus saeculi, si quae per vitám fluunt praetereuntque, cessionem mutationemque in nihilum consideraveris. Sive enim divitias dixeris, sive dignitatem, sive deflorentem glóriám, aut impérium, aut magistratum, aut pulchritudinem, aut robur, aut magnitudinem, aut nobilitatem: sive quid aliud, tum quod optimum habeatur humano judicio, turn quod pessimum, eadem, atque ossa nostra, ratione, dissolvendum est. Ac aurum quidem ex auri fodinis assumptum, ac fornaci traditum, ignique probatum, obryzam magis ex ipso patinam aurificibus exhibet : argentum autem igni examinatum, proxime auro emundatur candoremque induit ; item conchylii sanguis purpuram inficit ; margaritamque alit marinus zammyx : sed et lapis smaragdus viridi colore e terra nascitur ; vermisque altus producit sericum ; ac marinae pinnae, novam molitae tramam, usum duplicem praebent. (Sp. 1295.) Qui heri inauratis sedibus sublimis curru vehebatur, superciliis elatis frontosusque, turbis quis ciebat intolerabilis militaribusque circumquaque stipantibus ordinibus, hodie tumulo deponitur, gestatur lecto, deploratus, miserabilis, ad sepulcrum elatus mortuus, circumglomerata multitudine, canticis lugubribus personantibus cereis praelucentibus, ac brevi post omnibus relinquentibus. Quippe demortui amicus, ad usque solum sepulcrum (Everyman). Quern heri faustis prosequebantur ominibus, hodie deplorant. Qui heri magistratu tumebat, hodie adverse tenetur valetudine. Qui heri in civitate erat, hodie versatur in lecto. Qui heri formidabilis, hodie fetet. Qui heri speciosus, hodie nauseam movet. Qui heri magnus, hodie niger. Qui heri domi, hodie depositus tumulo. Qui heri perspirabat unguenta, male hodie olet et vermibus scatet; cariem redolet, et est plenus fetore. . . . .... ubi divitiae ? Ubi vero jactantia et fastus? Ubi equi auratis frenis ? Ubi Indicarum gemmarum ingentis pretii splendide circumposita ornamenta ? Ubi monilia aurea ? Ubi currentes a latere, praeeuntes, satellites, qui submoveant obvios atque conturbent ; magistratus, imperia, concilia, edicta, bellica facinora ? Nonne omnis cinis ? Nonne terra universa et pulvis, ac viliora umbra? Ubi universa haec ? Transierunt. Ubi tanta gloria ? Ubi usus ? Periit. Ubi hie aut ille, qui heri prae omnibus gloriabantur, magistratusque amplitudine plerisque eminebant ? Ubi ille talis amicus ? Defunctus est. Ubi vero illius uxor, hujusve filia, ac filius istius ? Defecerunt ; hie quidam nuper, ille a longo tempore ; hie quidem in alieno solo, hie autem in patria ; atque hie aquis submersus, ille a bestiis devoratus. Jure igitur merito congruet istis verbum illud Ecclesiastae dicentis : „Vanitas vanitatum !...." Ruperti Abbatis Tuitiensis : De Meditatione Mortis. Lib. 1. Cap. V. (Migne : Patr. lat. CLXX. XII. saec. ; Sp. 361—62.) Ut avertat hominem ab his, quae fecit, et liberet eum de superbia, eruens animam ejus, ut non transeat in gladium." Vere grandis sermo. Idcirco, inquit, ut liberet hominem a superbia, et vitam ejus, ut non transeat in gladium, erudit eum hujusmodi discipline. In primis increpat per dolorem in lectulo et omnia ossa ejus marcescere facit, quod saepe contingit ex modica febri, ut qui paulo ante robustus sibi videbatur, in brevi desiccatis artubus, ne pedibus quidem consistere queat, imo nec ad sedendum valens totusque doloris impatiens in lectulo decumbat, et panis sive omnis cibus ante desiderabilis, tunc abominabilis adeo fit illi, ut vim sibi ad comedendum faciens, renuente stomacho, plerumque vomitu rejiciat, totusque tremore quatiatur, qui paulo ante equo insultans, vectari gaudebat, sive rex praepotens, sive nobilis dux. Unde quidam regum potentissimorum, dum valida febri ad mortem vicinam acriter urgeretur, ita dixisse fertur : Wahe, Wahe, quam magnus rex ille est, qui reges fortes tarn fortiter constringit !" Deinde quam vere tabescat mortuus, sicut ait : Tabescet caro ejus, et ossa quae tecta fuerant nudabantur, si nondum satis comperisti, o tu quisquis es, vade ad sepulcra mortuorum, et, sicut supra dixi, ipsa respondebunt et indicabunt tibi usque ad satietatem visionis oculis tuis, et si recentiora sint cadavera, ut sued aliquid supersit, indicabunt usque ad satietatem fetoris, plus quam nares tuae tolerare possint. Ut, inquam, liberet eum a superbia. . . . idcirco sic increpat, idcirco sic carnem ejus tabescere facit data sententia hujusmodi, quia pulvis es et in pulverem reverteris (Gen. 111.) et sic ossa, quae tecta fuerunt pelle et carnibus, et nervis omnibus denudantur. . . . Quotidie morimur, et a viventibus utique morituris mortui sepeliuntur . . . ." (vgl. das „Lebensrad".) Die Toten der bisher besprochenen GisantTyp-Darstellungen sprechen, aber ihr Monolog ist Fiktion des Dichters. Auch in der N'omänLegende erzählt A'dä, was die Toten sagen würden, wenn sie sprechen könnten. Ihre Sprache ist die einlache Lehre : „Wenn der Mensch tot ist, sind Schlangen, wilde Tiere und Würmer sein Erbteil" (Jes. Sir. 10, 11—13). Diese Lehre ist die Konklusion der Betrachtung eines Leichnams. Nach der Legende der drei Lebenden und drei Toten erscheinen aber die Toten wirklich. In dieser Form erstehen sie nur deswegen auf, damit sie den Lebenden über das Los der Sünder in der Überwelt eine Nachricht geben können. Sie erhalten von Gott die Gnade, ihren einstmaligen Körper wieder aufnehmen zu können und die Lebenden durch die Darstellung ihres Schicksals bekehren zu dürfen. Zwischen der Gisant-Typ-Legende arabischen Ursprungs und der Legende der drei Lebenden und Toten ist also noch eine Entwicklungsstufe zu suchen. Im apokryphen Evangelium Nicodemi 1 erstehen die zwei Söhne Simeons, Carinus und Leucius auf und bringen Nachricht über das Schicksal der Toten in der Überwelt und über die Höllenfahrt Christi. In der ältesten christlichen Literatur ist dieses Motiv fast alleinstehend. Umso auffälliger ist die grosse Verbreitung desselben im Mittelalter gerade in den verschiedenen Fassungen der Legende von den drei Lebenden und drei Toten, denn die hl. Schrift behält im Alten, sowie auch im Neuen Testament die abwehrende Haltung gegen jede Befragung der Toten über das Schicksal der Lebenden und Toten. 1 Thilo : Cod. Apocr. Novi Test. S. 492—493. Anm.