Tanulmányok Budapest Múltjából 6. (1938)

Gárdonyi Albert: Pest városa a középkor alkonyán 1-15

PBST VÁROSA A KÖZÉPKOR ALKONYÁN 13 FÜGGELÉK. 1480 szeptember 23. Mátyás király a tengerpartra menő pesti kereskedőknek vámmentességet ad. Nos Mathias Dei gratia rex Hungarie, Bohemie etc. significamus tenoré pre­sentium quibus expedit universis, quod cum nos inter alias curas nostras in mente nostra nunc bona consideratione geramus respectum, ut antiquum bonum statum regnorum nostrorum, quantum cum Deo possumus, de illa exorbitatione nocivarum disvetudinum, in quam preteritis temporibus devenerat, ad utilitatem eorundem regnorum et subditorum nostrorum recuperemus : igitur turn bus, turn aliis bonis respectis volentes progressum mercatorum et aliorum hominum negotiatorum tarn de regnis nostris ad aha regna, quam de exteris ad regnum nostrum Hungarie con­fluentium, presertim in Croatia per viam de Segnia ad Zágrábiam et e converso de Zagrabia ad Segniam meliori ordine reformare, ut benivolentia liberalitatis nostre ad hoc opus elargite primum fidèles nostri cives civitatis nostre Pesthiensis, qui continue nobis grata obsequia exhibere soient sepiusque in prosequendis suis negotiationibus dampna suscipiunt, consolentur et participes existant, eosdem cives, hospites, incolas et mercatores ipsius civitatis nostre Pesthiensis uni versos et quemlibet eorum singulariter ab omni solutione tributorum et teloniorum nostrorum scilicet regaUum atque reginalium et aliorum quorumcunque ubilibet per dictam viam in Croatia exigi solitorum, tarn de personis eorundem civium, quam rebus bonisque et mercantiis suis quibuscunque et quantiscunque fieri debenda, excepto tarnen tributo Modrusiensi »super quo de rebus singulorum centum florenorum auri singulum unum florenum auri et non plus ultra vel amplius per comités Modrusie hominesque et tributarios ipsorum ab eisdem civibus nostris et mercatoribus Pesthiensibus sive hominibus eorum premissa bona ratione exigi debere statuimus, infra quatuor inte­gros annos a data presentium computandos gratiose duximus eximendos et sup­portandos, imo eximimus et supportamus presentium per vigorem etc. etc. Datum Zagrabie, sub annulari sigillo nostro, Sabbato proximo ante festum beatorum Cosme et Damiani martyrum, anno Domini millesimo quadringentesimo octuagesimo, regnorum nostrorum anno Hungarie etc. vigesimo tertio, Bohemie vero duodecimo. (Formulae solennes styli 418—19. 11.) 1542 áprÜis 14. A pestvárosi tanács levele Perényi Péterhez a törökök erő­szakoskodásairól. Spectabilis ac magnifiée domine, domine nobis gratiosissime. Premissa salute ac perpétue (!) obsequii servitiique nostri commendatione. Liter as Vestre Magnifiée Dominationis optatas accepimus, in quibus omnem erga nos benevolentiam eiusdem declarari intelleximus, quod Vestre Magnifiée Dominationi honore quo decet ac fidelitate reservire studebimus et nos ut veros decet Christianos agere et in futurum nil dubitet. Plurimi etenim captivi antehac quoque per nos redemti fuerunt in domosque suas dimissi, et ad quod depopulandi causa egressuri fuissent, animos eorum mitigavimus, quantum pro posse nostrum. Quin insuper diebus elapsis in remittendis captivis ex Hothfalw ac aliis proximis pagis adductis omnem diligentiam adhibuimus et ob hanc causam in nos tantam accepimus horum pessimorum (!) gentium iram, ut nisi Deus protector nobis adfuisset, dominum judicem nostrum Joannem Naghzayw vita privassent, quum eundem clandestine ictibus duobus in capite ac in dorso similiter duobus affixis (!), déciderai in terram et nisi quidam ex iamulis suis et janychariis advenientibus protectus non fuisset, sine dubio interemissent. Jam itaque posthac ignorât, quomodo inter hos crudelissimos gentes manendum sit. Niliilominus tarnen quamdiu possumus hie permanere, ob perseverantiam circum­jacentium Christianorum utüitatemque omni auxilio et officio, quo Christianos decet, adesse curabimus, et que inteÜigere possumus, cunctis notificare curabimus, ut possimus eos ab hanc (!) gente custodire sano consiho eisdem dato. Nova autem nunc alia non sunt, prêter quam quod audimus castellum Zekzardy obsessum esse, hincque ad subsidium eorum missi sunt trecenti équités ac pedites ducenti. Quid cause sit, ignoramus, ut ex partibus inferioribus non petunt auxilium, nisi nine, ubi etiam superiores partes Christianorum cum egrediuntur, magnam cladem inter eos faciunt. Audimusque nunc quendam eunuchum bassam perdivitem ascensurum et ab universis Turcis intelligimus Cesarem hoc anno minime egressurum, ferunt

Next

/
Thumbnails
Contents