Kumorovitz L. Bernát: Budapest Történetének Okleveles Emlékei Harmadik Kötet (1382 - 1439)(Budapest, 1987)

Kowar, prothonotarius magnifici viri, domini Nicolai de Gara, palatini regni Hungarie a multis temporibus retroactis ipsum ordinem nostrum in cunctis et singulis causis et causarum articulis indaginem iudiciariam concernentibus fovit, direxit et promovit ad effectum usque perducendo viribus quibus valuit piarum largitate elemosinarum hoc mona­sterium nostrum beati Laurentii martiris, unius videlicet allodii in possessione Paath dicta habiti, necnon portionis possessionarie in Kenderws simulque sexte partis portionis possessi­onarie in insula Echegh vocate omniumque pertinentiarum earundem dotavit titulo perennali atque decoravit advertentes, indelebiliterque animo revolventes et revolvi nostris successori­bus commendantes sane ad instantem requisitionem eiusdem magistri Pauli fratris nostri unanimi voluntate, parilique consensu annuimus et concessimus, quod inpacati temporis successu ingruente, quod deus avertat, vel quocunque hostili dissidio regnicolarum oboriente prefatus magister Paulus vel sui successores alteriusvis sexus, ad quos portiones sue possessionarie in prefata possessione sua Kenderws et in altera possessione Bew vocata legitime devolvuntur, prout eorum voluntati placuerit, seipsos et iobagiones suos cum universis eorum animalibus ceterisque bonis mobilibus quovis vocabuli nomine vocitatis, ad prefatam insulam Echegh, sepedictum monasterium nostrum beati Laurentii martiris et per consequens antefatum ordinem nostrum de presenti in tertia parte contingentem se transferre valeant, translatique mutuato subsidio et auxilio cum nostris fratribus seu aliis hominibus ad nos spectantibus optate quietis tempus expectaturi, committentes, ymmo auctoritate prelibati nostri capituli generalis precipientes nostris successoribus districte universis et singulis, quatenus huiusmodi nostre annuentie et concessionis et mature deliberationis dispositionem modo et ordine premissis observent et observari faciant perpetuo duraturam. Ad cuius rei evidentiam perpetuamque firmitatem présentes appensione maioris nostri sigilli eisdem duximus concedendas. Datum apud eundem Sanctumlaurentium supra Budam quarto die eiusdem capituli nostri generalis seu festi penthecostes anno domini millesimo quadringentesimo vigesimo, 767 Buda, 1420. jun. 14. Sententia diffinitiva in facto non impensae iustitiae contra iudicem et iuratos cives civitatis Posoniensis pro parte Blasii de Gyal, civis Pestiensis a Petro de Berzevicze, tavarnicorum regalium magistro lata. ORIG. : Non extat. - COPIA SIMPLEX (cum multis mendis descripta) : C hart, pap, coaeva sine vestigio sigilli. Arch. Nat. Hung, pi, 43.472. (Arch . Mus. Nat. Hung. ) Nos Petrus filius Herrici de Berezeuiche tavarnicorum regalium magister et comes comitatus Scepessiensis memorie commendamus, quod Blasius de Gyala, civis civitatis Pesthyensis personaliter iuxta continentiam litterarum nostrarum evocatoriarum, ac iudicis et iuratorum civium de Samaria in Challokuz rescriptionalium in octavis festi epiphaniarum domini* in figura nostri iudicii comparendo contra iudicem et iuratos cives civitatis Posoniensis proposuit eomodo, quod alias Mathias gener providi viri Andrée Gunther, civis de eodem Posonio sinistro fretus et inductus consilio duos equos suos bonos in hospitio suo tunc in civitate Wyennensi habito existentes et repertos vendidit tarn illic deductos ipso omnino inscio et absente, ad dictum suum hospitium cladestine et furtive accedens, pro quadraginta florenis puri auri vendendo pretio cum eodem in dictam civitatem Posoniensem cursu celeri venisset, quern quidem Mathiam illico insequens, dum in eadem civitate Posoniensi repertum per eosdem iudicem et iuratos cives ratione premissorum captivari et detineri fecisset, tunc prefatorum suorum equorum per ipsum Mathiam, ut predicitur, venditorum, pretium, scilicet quadraginta florenorum auri erga eundem Mathiam in eius cromena positi fuissent et habiti, sed ipsi iudex et iurati Posonienses, ipso instanter petente, dictam ipsius Mathie cromenam et pecuniam suam in eadem habitam nequaquam requirere voluissent, nam si requisivissent, tunc pecuniam suam eandem, cromena in eadem reperis­sent communi iustitia sibi anegata, asserentes, quod ipsi ex lege et consuetudine ipsorum aprobata talem hominem cromenam aut bursam requirere non teneantur et sic ipsum in captivitatem eorum ulterius in terminum iudicum conservandum abduci fecissent, cum tarnen ipse ibidem ipso présente coram eisdem iudice et iuratis civibus Posoniensibus dictos equos suos pro dicta pecunia quadraginta florenorum auri Vienne, ut predicitur, vendidisse non abnegando triginta très florenos auri de eorundem pretio erga se in promtu habere, alios

Next

/
Thumbnails
Contents