Kumorovitz L. Bernát: Budapest Történetének Okleveles Emlékei Harmadik Kötet (1382 - 1439)(Budapest, 1987)
vero septem eorundem ibidem Vienne quedam mercimonia émisse fassus extitisset manifeste; demum autem post aliquos dies, dum idem Mathias in captivitate in presentia eorum iudicis et iuratorum civium viceversa adductus fuisset, tunc ipse predictos quadraginta florenos auri totaliter exposuisse et ex eo sibi de eisdem ad tunc propter paupertatis sue inopiam se satisfactionem impendere non posse retulisset. Et licet protunc ipse et eius pera auscultatus et requisitus fuerit, tarnen nil penitus erga eum repertum extitisset. Ibidem etiam coram dictis iudice et iuratis prefatus Andreas socer dicti Mathie pro eodem ad rationem dicte sue pecunie unum stamen panni Colonicalis sibi dare et solvere spopondisset, sed mutata intentione dedisset minime, neque dare vellet de pre senti. Et quia prefati iudex et iurati Posonienses ipsum Mathiam usque premissorum satisfactionem in eadem captivitate et vinculo eorum se conservare velle spopondissent, igitur ipse abhinc discessisset. Postmodum itaque, dum ipse aliquo temporis intervallo elapso occasione premissarum suarum rerum rursus in dictam civitatem Posoniensem accessisset, tunc ipse memoratum Mathiam ibidem liberum et emissum aspiciens et reperiens ex parte ipsius sibi iudicium prebere postulasset. Tunc, quamvis iidem iudex et iurati dictum Mathiam vice iterata propter premissa captivaverint et detinuerint, tarnen ipsi ipsius ex parte nullius iuris medelam in premissis sibi postulanti impertiri, nec etiam ad manus suas assignare curassent in preiudicium suum et dampnum valde magnum, - ex parte iudicium habere vellet iure requirente. Quo percepto Arkalpfus pro predictis iudice et iuratis civibus Posoniensibus cum procuratoriis litteris eorundem in nostram exurgens presentiam respondit ex adverso, quod hoc bene verum foret,ut prefatus Blasius annotatum Mathiam ratione premissorum per prefatos iudicem et iuratos Posonienses captivari et detineri fecisset, eundemque Mathiam ipsi iudex et iurati propter sue paupertatis inopiam manibus dicti Blasii adversarii sui tradere et assignare récusassent et serenissimus princeps, dominus noster rex nobis in eo, ut causam partium premissam inter easdem partes iusto iuris tramite, absque omni illegitima prorogatione ulteriori adiudicare et fine debito concludere deberemus, pro parte dicti Blasii, litteris suis mediantibus, firmis dabat in mandatis, pro eo eandem concludere volentes prefatus procurator 8- eorundem iudicis et iuratorum Posoniensium super eo, qua ratione ipsi annotato Blasio ex parte dicti Mathie modo previo detenti super premissis iudicium et iustitiam facere aut manibus eiusdem sui creditoris tradere et assignare non curassent, vel quo iure ipsi ab aliis civitatibus liberis regalibus talibus in causis separati et distincti sint et extant, requisivissemus. Mox, quia idem procurator dictorum civium in eorundem personis id refferebat, ut ipsi iudex et iurati cives ex usu et consuetudine eorum antiqua nunquam aliquem hominem rerum inopia preventum, ex eoque suo creditori super aliquo debito satisfacere non valentem manibus sui adversarii seu creditoris tradere et assignare fuissent assueti et essent de presenti.Quibus sie habitis et pereeptis, quia nos absque revisione huiusmodi libertatis dicte civitatis Posoniensis: cur se et qua ratione ipsi ad instar ceterarum civitatum regalium liberarum consimilem libertatém habentium ex parte huiusmodi hominis detenti suo adversario iudicium et iustitiam facere, aut sui creditoris manibus tradere et assignare non teneantur, partes inter easdem in premissis congruens iudicium facere non poteramus, igitur commiseramus, ut prefati iudex et iurati cives Posonienses universas litteras eorum privilegiatas? si quas super premissa eorum libertate haberent confectas, in octavis diei medii quadragesime proxime preteritas^c coram nobis exhibere deberent et tenerentur, ut hiis visis iudicium facere valeremus inter partes in premissis iure requirente. Quibus quidem octavis diei medii quadragesime occurrentibus Iohannes dictus Chenged, civis de prenotata Pesth, legitimus procurator annotati Blasii actoris cum procuratoriis litteris nostris ab una, parte vero ex alia prefatus Arcalpfus procurator dictorum iudicis et iuratorum Posoniensium nostram venientes in presentiam, dum nos dictas litteras privilegiatas* 5 annotatorum iudicis et iuratorum Possoniensium super premissis iuxta nostram iudiciariam commissionem exhibendas postula s semus, mox idem Arcalpfus quasdam litteras dictorum iudicis et iuratorum Posoniensium sub sigillo civitatis eorundem clause confectas nobis curavit exhibere, in quibus, quia idem procurator eorundem nullás litteras privilegiales super iam fata ipsorum libertate confectas fore exprimebat, idem iudex et iurati Posonienses in eo, ut nos ad premissorum sufficientem iustitie ac satisfactions complementum per ipsos impensionem nostrum hominem ad eorundem expensas instanter precabantur transmittere, pro eo nos, petitionibus dictorum iudicis et iuratorum ex superhabundanti iure acquiescentes, magistrum Thomam notarium nostrum ad premissa videnda et audienda de nostrorum assessorum consilio duximus transmittendum; tandem idem ad nos reversus, presentibus predictis partium procuratoribus, retulit eo modo, quod ipse in festo beati Marti evangeliste proxime preterito 3 ad dictam civitatem Posoniensem