Bónis György: Buda és Pest bírósági gyakorlata a török kiűzése után 1686-1708 (Budapest várostörténeti monográfiái 23. Budapest, 1962)

Függelék : Pest város jogkönyvtervezete (1697)

quam solutionem in tempore factam habere intendit, liberatur is in omnibus his, si debitum realiter in pecunia apud senatum deponat, cum praevia tarnen causae dispositionis 81 [ !] deductione, quae pecunia ad saccum depo­sita cum annotatione créditons, et débitons nomine, nec non debiti causae, et pecuniae summa 82 [ !j camerario in depositum datur, pro labore vero, de singulo floreno, unus cruciger retinetur, quam detractionem postea creditor perdat, quando pecunia ipsi ad manus dabitur. Quod si durante depositionis tempore arrestum desuper peteretur, in librum publicum id annotetur, et hoc creditori ternis vicibus intimetur, et si nihil contra hoc inferat, actori debitum suum de pecunia illa, ad suam quietantiam exsolvatur. TITULUS vi. De pignore Articulus 1 Qui creditor pignus in manu habet, non tenetur, ob creditum ordinaria via procedere, sed potest post elapsum solutionis terminum aestimationem per peritos faciendam et traditionem pignoris petere, in quam etiam senatus, post modum debitori tribus vicibus in unius mensis spatio intimatum, si nulla etiam solutio secuta fuerit, in tantum in quantum debitum est, con­sentire potest. TITULUS VII. De variis statutis Articulus I Si quis venditi praedii, domusque nomine actionem movere voluerit id faciat intra annum, et diem unum, postea non audietur, nisi peregre ab­fuerit, absenti a die scientiae annus et dies unus 83 relinquitur. Articulus 2 dus Duas emere domus, et in unam redigere, non sit permissum, nisi sena­tus cognoverit, prius superinde consensumque dederit. Articulus 3 tIus Ad recissionem 84 contractus, venditionis cum equo facti sufficiant haec quatuor vitia reperta, si equus furtivus, scabiosus, retrogradus, aut lunati­cus sit. 81 deposotionis 82 summae 83 dies 84 deeisionem

Next

/
Thumbnails
Contents