Bónis György: Buda és Pest bírósági gyakorlata a török kiűzése után 1686-1708 (Budapest várostörténeti monográfiái 23. Budapest, 1962)

Függelék : Pest város jogkönyvtervezete (1697)

Articulus 4 tus Emptor pro re qualibet vendita quam abunde cognovit, quam [ !] 85 cognosci potuit, pretium conventum solvat, quod si vero Vitium rei sensibus humanis comprehendi non potuerit, et postea res vitiosa reperiatur, et si tradita sit, ad solutionem pretii non teneatur, quod si venditor in dolo merit, adhuc muletetur. Articulus 5 tus Aedificaturus suum non excédât solum atque ita fundamenta faciat 86 firmetque, ne vicino noceat aut praejudicet, cui ne contraveniatur seniores fabrorum lignorum [ !] 87 et murariorum requirantur. Articulus 6 tus Vicini, quibus muri communis aedificatio ineumbit, ad aequales sump, tus teneantur, uni eorum liberum est propriis impensis altius a parte sui soli aedificare, dum modo vicino inde non noceat. Quoties vero necessarium deprehenditur, inter vicinos communem exstrui murum, qui récusât aedifi­care, si per duos cives praecesserit denuntiatio, ius muri amittat, alteri vero eundem exstruere et ad suos usus aecomodare permittitur. Quod si intra annum et diem dimidium impensae refundet, jus pristi­num reeipiat, quidquid ad limites 88 distinguendos et distingendas areas vici­norum habetur, quoties opus est, utrique vicinorum exstruere ineumbit­Articulus 7 timus Destruens murum communem, sine consensu vicini una cum fabris lignariis et murariis qui operám praestant, in judicio puniantur [!], alios aedificaturus, in suo ita exstrui curet, ut vicino non noceat, de hoc accusatus et convictus exstruetum ad suum priorem statum restituât. Articulus 8 VUS Deprehensus in usu falsae mensurae, euiuscunque potus, item falsae librae, ulnae, modii, quoties hisce usus fuerit, sex florenos in publicum mulctator 89 falsae mensurae franguntor et perduntor, 90 recta autem utens mensura sed integre non dimetiens, metienda quavis vice duos thaleros pro poena solvito. 85 si 86 iaceat 87 lignariorum 88 ad similes 89 muletatur 90 frangantur et perdantur

Next

/
Thumbnails
Contents