Bónis György: Buda és Pest bírósági gyakorlata a török kiűzése után 1686-1708 (Budapest várostörténeti monográfiái 23. Budapest, 1962)

Függelék : Pest város jogkönyvtervezete (1697)

Item dicendum, si donationes, codicilli aut testamenta reperiantur, quae si valida sunt, divisio secundum ea instituatur. Sunt autem valida pacta dotalitia coram duobus aut tribus testibus concepta, sin autem in iis in casum mortis invicem sit relicta haereditas coram quinque aut pluribus fieri debent. Sine testibus autem quomodocum­que concepta optime valebunt, si iudicilaiter insinuentur. 2 d0 Donationes reciprocae coram senatu factae inter virum et uxorem licet inaequales et etiam omnium bonorum liberis aut parentibus licet praeteritis modo ipsis légitima de bonis donatis exsolvatur, sicut et 3 tio aliae donationes mortis causa factae. Item 4 t0 testamenta valida sunt si iudicialiter nempe per notarium et duos senatores seu juratos 65 in praesentia testatoris articulata voce et sano intellectu disponentis conficiantur, vel iam conscripta ab ipso testatore seu donatore et non alio in loco 66 insinuata, de legitimaque, quae est triens, si quatuor aut pauciores, semissis vero substantiae haereditatis, si quinque aut plures liberi, 67 mentio facta erit; alias extrajudiciales donationes, non nisi coram quinque, et testamenta coram Septem testibus, et aliis solennitatibus in jure expressis facta valere poterunt. Articulus VI Quod si casus ab intestato contingeret, tarn in successione, quam divisione sequentia observentur. l mo Si defunctus relinquat post se descendentes liberos nepotes, ex tunc ( !) liberi aequaliter in capita, et cum his etiam nepotes ex filiis, aut filiabus praemortuis nati in stirpes succédant, et dividant. Item liberi posterions matrimonii succédant patri etiam in bonis ex priori matrimonio et a prima con juge provenientibus. Hic tarnen et obser­vandum, si ex liberis quis aliquam portionem vivo parente habuerit, quae non proprie ipsi donata fuerit, si aequaliter velit di vi dere, accepta conférât ; excipiuntur 68 autem quotidianae vestes, victus, libri, sufficit si accepta ex haeriditate defalcentur, haec omnia quoque in matris bonis haereditatem eius attingentibus intelligendum. 69 2 d0 deficientibus haeredibus in linea descendente ascendentés utrius­que sexus exclusis collateralibus in infinitum, secundum gradus tarnen praerogativam in omnia bona, absque distinctione unde illa provenerint (qui bonorum origo, etiam inter fratres uterinos, consanguineos et reliquos collatérales haudquaquam respiciatur) succédant, et aequaliter dividant, si ascendentes in pari gradu sed diversae sint lineae in stirpes sit successio. 3M0 Post hos tangat ordo fratres et sorores, qui in capita, item talium praemortuorum liberi solummodo et haud nepotes (hos enim patruus 5 4to valida sunt testamenta si iudicialiter per notarium et duos juratos 6 ab ipse donatore seu testatore et non alio in judicii loco 7 plures sint liberi 3 ex ei jiciuntur } attingentibus etiam intelligendum erit

Next

/
Thumbnails
Contents