Bónis György: Buda és Pest bírósági gyakorlata a török kiűzése után 1686-1708 (Budapest várostörténeti monográfiái 23. Budapest, 1962)
Függelék : Pest város jogkönyvtervezete (1697)
excludit) qui liberi cum patruis avunculis, amitis, seu materteris defuncto, in stirpes, si autem soli, nullo concurrente patruo in capita succédant; et observandum hic erit, quod fratres utrinque coniuncti, fratres ex uno latere junctos, sive consanguinei uterini sint, a successione prorsus excludant, quod aeque de sororibus dicendum. 4 t0 Si et hi 70 usque ad 7timum gradum deficiant, adhuc ante successionem civitatis coniuges ad bona in solidum admittantur, alias secundum statútum 1 ™ huius civitatis, si haeredes defuncti adessent, 71 maritus ex bonis quomodocunque nominatis defunctae uxoris accipiat portionem in pactis dotalibus sibi assignatam, item quod ipsi in testamento relictum fuit. Cessabit autem tunc ipsi portio statutaria in casu deficientis pacti dotalis, et existentibus liberis ex hoc matrimonio. Cum liberis pater bona materna quaecunque illa sint dividat, et trientem capiat, et si uxore ducta secunda denuo liberos susceperit, hac mortua cum primis secundi thori dividant. 72xx Nullis vero existentibus liberis cum aliis haeredibus in semissem succédât. Quod simile jus habeat coniux [ !] mariti superstes tarn quoad pacta dotalitia, quam statútum civitatis, cum hac expressa ulteriore dispositione, ut vidua ex pactis dotalibus portionem aut etiam ex dicto statuto praesentibus liberis trientem, aliis haeredibus vero semissem sumens, non teneatur dotem illatam, aut alia sua bona in portiones accipientes conferre seu imputare, neque potest improlis vidua ex bonis mariti, antequam dos e caetera illata, ipsi cauta sint, expelli. Articulus VII Omnis divisio vel per sortem, vel officio judicis aequalis facienda erit, quam tarnen aestimaiio bonorum semper précédât, ubi etiam 73 commode res dividi nequit, adiudicanda ei, qui maiorem portionem eius rei habet, qui aliorum cohaeredum portionem pecunia exsolvit, si vero paria iura habeant, sorte fiat assignatio. Articulus VIII Hic observandum venit, quod si quis moriatur, cuius haeredes ignorantur, eius bona per unum annum et diem 74 senatui custodienda committantur, et interea nemine se offerente, neque testato se haeredem esse probante, haereditas per proclamata consueta denuntiata senatui cedat, et relinquatur. 70 et omnes hi 71 si haeredes adsunt 72 thori non dividant 73 autem 74 diem unum ww Az itt hivatkozott statútum ez ideig nem ismeretes. xx Kétségtelen, hogy értelemszerűen a ,,dividant" olvasat a helyes és nem a ,,non dividant".