Bónis György: Buda és Pest bírósági gyakorlata a török kiűzése után 1686-1708 (Budapest várostörténeti monográfiái 23. Budapest, 1962)

Függelék : Pest város jogkönyvtervezete (1697)

continet et sequuntur in ea chirographarii qui omnes indifferenter pro rata portioné concurrunt, et hic ultra observandum, 60 quod usurae quamvis lieitae nempe quinque aut sex pro cento 61 (quamvis sex non expressae, in judicio tantum quinque pro cento admittantur) 62 priusquam omnibus etiam chirographariis de sorte satisfactum fuerit non adjudicantur exceptis iis casibus alias in jure reservatis. TITULUS III. De successione et divisione haereditatum Art. I Cive, incola aut peregrino in civitate mortuo judex de morte notifi­catus, cum notario aut eius adjuncto unum ex juratis ad hospitium mortui mittat, qui sigillo civitatis res inventas et in unum vel alterum cubiculum positas obsigillet, 63 pecora vero numerent, pro quo actu uni imperialis veniat. Dein nótárius ante trigesimum diem cum duobus juratis inventarium super rebus defuncti inventis conficiat, pro quo labore uni per totam diem imperialis et pro scribendo inventario secundum proportionem haereditatis unus duo aut plures floreni solvantur. Art. II Inventario confecto et trigesimo elapso, si testamentum adest judici­aliter convocatis haeredibus aliquibus illud apperiatur et publicetur, pro qua apertúra notario ex haereditate aureus pendatur. Art. III Ante omwia aes alienum defuncti ex haeriditate solvatur, si autem manifestum est 64 mortuum debitorem nimis obaeratum esse, creditores per citationem edictalem eo ordine uti in concursu creditorum expressum est convocentur et débita exsolvantur. Articulus 4 tus Exsolutis prius debitis haeredi utriusque sexus indistincte sua portio aequalis ex residuo haereditatis attribuatur. Articulus V Quando dividendum, videndum in primis, an inter con juges pacta dotalitia facta, tunc secundum ea dividatur. 60 et observandum hic ulterius 81 per cento expressae 62 nam non expressae quinque in judicio cognoscuntur 63 mittat, aut res inventas obsigillet 64 esset

Next

/
Thumbnails
Contents