Képviselőházi irományok, 1872. VII. kötet • 413-462. sz.
Irományszámok - 1872-447. A kérvényi bizottság jelentése, a hozzá utasitott nagybánya kerületi bányaegylet, és a selmeczi almagyarországi bányaegyesület kérvénye tárgyában
447. SZÁM. 283 sidione aenectam invasisseí, eaque succensa, ac cunctis civium rebus in praedam conversis, ipsae quoque litterae privilegiales casu ad manus cujusdam agarunt militis prodae intenti devenissent, qui in castris ioco forte equi sui pede et alia cera destitutus, sigillum dictum litterarum abcidisset eoque ad sanandum equum suum usus fuisset, atque ita multo post temporis spatio litteras ipsas mutilatas iidem cives fortuito recuperare potuissent. Quae quidem litterae continebant in se confirmative tenores quarundam trium litterarum serenissimorum quondam principum dominorum Ludovici et Mathiae regum similiter Hungáriáé praedecessorum nostrorum felícis recordationis super certis libertatibus, consvetudinibus, atque immunitatibus eisdem civibus concessis emanatarum tenoris infrascripti, — supplicatum itaque majestati nostrae humiliter exstitit pro parte et in personis praefatorum judicis ac juratorum, ceterorumque universorum civium et incollarum dictae civitatis nostrae Rivuli dominarum, quatenus easdem litteras dicti quondam domini Wladislai regis privilegiales omniaque et singula in eisdem contenta ratas, gratas et accepta habendas, litterisque nostris privilegialibus de verbo ad verbum in seri et in seribi faciendas approbare, roborareque ac pro praefatis universis innovandas perpetuo valituras gratiose confirmare dignaremus. Quarum quidem litterarum tenor talis est. Wladislaus dei gratia Hungáriáé, Bohemiae, Dalmatiae, Croatiae, Ramae, Serviae, Galiciae, Lodomeriae Comaniae, Bulgariaeque rex nec non Silesiae et Luxemburgensis dux, niarchioquae Moraviae et Lusatiae etc. omnibus Christi fidelibus praesentibus pariter et futuris praesentium notitiam habituris salutem in omnium Salvatore. Debet regia dignitas ex officio suscepti regiminis providere qualiter civitates atque cives suo dominio subjecti gaudeant certa lege, ut distinctis libertatibus suis utera non graventur, quam in concessione sít expressum, proinde ad universorum noticiam harum serié volumus pervenire: quod fideles nostrí prudentes et circumspecti Georgius litteratus alias Pisetarius nunc autem judex, necnon Dyonisius Zabó juratus civis civitatis nostrae Plivuli dominarum exhibuerunt coram nobis privilégium quondam domini Ludovici regis confirmatorum in pargamento duplici suo sigillo confectum, et simul etiam produxerunt binas litteras serenissimi principis quondam domini Mathiae regis immediati praedecessoris nostri bonae memóriáé unas privilegiales, alias verő patentes, ambas im pargamento confectas sigillaque suo secreto quo ut rex Hungáriáé utebatur consignatas, de et super nonnullis concessionibus legibus edictis, libertatibus et libertatum praerogativis inferius in tenoribus earundem contentis eisdem sellices civitati et civibus nostris, non solum ab antiquo sed etiam de novo datis et concessis tenorum infraseriptorum, — supplicatum itaque exstitit nostrae majestati per eosdem Georgium litterarum et Dyonisium Zabo, suis ac praefatae civitatis et civium nostrorum de rivulo dominarum nominibus et in personis, ut easdem litteras ac omnia in eisdem contenta ratas, gratas, et accepta habendas atque pro eisdem perpetuo valituras et duraturas grato se dignaremnr confirmare. Cujus quidem privilegii tenor talis est: Ludovicus dei gratia Hungáriáé, Dalmatiae, Croatiae, Ramae, Serviae, Galliciae, Lodomeriae, Comaniae, Bulgariaeque rex, princeps salermilanorum et honoris montis sancti angeli, dominins omnibus Christi fidelibus, tam praesentibus quam futuris, notitiam praesentium habituris, salutem in omnium salvatore. Cum sicut unum quemque regnicolarum nostrorum in suo jure conservare ex nostri suscepti regiminis officio teneremur, sic et nostrorum civium, seu hospitum libertatibus ipsis conferendis invigilare, de jure nequequam inconvenienter adstringamur. Proinde ad universorum notitiam harum serié volumus pervenire; quod cum de rivulo dominarum et de Zazarbánya fidelium nostrorum universitas indefesse semper fidei vigore viguerit, illabate regus nostris obsequiis studiosius obsecundas, quam in ipsis elegantius augere cupimus, et intendimus, votiris ipsorum beneplacitis principális gratiae munificentes occurentes Johanne plebano capellano nostro speciali, Martino judice magistro Petro notario et Ulrico juratis de dicta civitate nostra Rivulo dominarum suis propriis vice et nominibus universorum civium et hospitum nostrorum fidelium de eisdem Rivulo dominarum et de Zazarbánya ad nostrae majestatis praesentiam accedentibus et ipsis nobis humiliter referentibus notum exstitit nostrae feremitati quod privilégium eorum antiquum libertates ipsorum eprixmens ignís exustio36*