Képviselőházi irományok, 1869. XVI. kötet • 1441-1460. sz.

Irományszámok - 1869-1441. Jelentése a vallás- és közoktatásügyi ministerium felügyelete és kezelése alatt lévő különféle alapok és alapitványok jogi természetének megvizsgálására kiküldött 12 tagu bizottságnak

98 1441. SZÁM. • ­Augmentum hujas FundiReligionarii ulterioraquesubsidia péti pos­s i n t, piospiciatur; de quo igitur Fidelitates quoque vestrae cum Commissione Ecclesiastica suo Tempore deliberabunt, atque eatenus demissam opinionem suamdeproment. Ea verő Regulationum Objecta, quae Disciplinam externam Ecclesiae, et Cuitum Divinum externum concernerent, tantisper adhuc quoad praemissa perficiantur, differre, verum in his occurrentes particulares tantum Exces­sus successive emendare constituimus. Hoc proinde operationum scopo praefixo 8-0 Cum Archi-Episeopatus, et Episcopatus praedicti Regni Nostri Hungáriáé, provineiarumqae adnexarum tam relate ad Limites Dioecesanos, quam et intern am Dioecesium Ordinationem, utpote circa Cathedrales earum Ecclesias, Chorum Ecclesiasticum, et Cuitum Divinum in illis celebrandum, J item quoad Cathedralia Capitula, seminaria Jimioris Cleri, et Deficientium, aliaque accessoria maxima in Parte jam regulati sint, atque eatenus Solennia Regulationum Diplomata expedita, anautem ulterius in iisdem Regulationibus procedendum, aut" növi adhuc Episcopa­tus fdgendi sint? Deliberatio hujus Objecti ad illud Tempus differenda sit, postquam Parochiae, ubi Necessitas fuerit, noviter adauctae, et institutae — atque illarum Regulationis, et Dotationis objectum plene elaboratum fuerit, ex quo primum uberius necessitas Regulationis, aut Divisionis ipsorum Epis-. copatuum elucescet: Ideo hic et nunc Commissio haec Ecclesiastica, atque ipsae etiam Fidelitates vestrae quoad hoc objectum illud sibi Curae habebunt, ut ea, quae sub actuali opere sünt, perficiantur, illa verő, quae per supra allegata Regulatio­num Diplomata constituta sünt, ubivis accurate ad Effectum deducantur: necessariae igitur Informationes super qualiter effectuatis iisdem Resolutionibus petantur, atque hunc in finem eadem haec Regulativa Diplomata, et penes illa elargitae Normativae Resolutiones suo ordine in Dis­quisitionem assumantur, et punctatim Circumstantialis Informatio de procurato illarum effectu nobis praestetur; non secus in id quoque indagabit eadem Commissio Ecclesiastica, an emanatae hucdum Ecclesiastico-Politicae Resolutiones in plénum Effectum abiverint, ac eatenus peraeque successivas Rela­tiones Medio Fidelitatum Vestrarum praestabit. PecuHariter auteni 9-o Nunc illico in regulandis, et pro ratione Necessitatis augendis Parochiis, constituenda item illarum systematica Dotatione elaboretur, atque Operatio haec vei secundum Comitatus, vei verő Dioeceses suo ordine instituatur; quia verő non dubitamus, conscriptiones universarum Parochiarum noviter erigendarum a Comitatibus jam submissas, atque eatenus Dioecesanos quoque in Conformitate posterioris Resolutionis dd. 27. Mártii et No. 1405 auditos esse; Idcirco his jam habitis atque com­binatis quibusvis Circumstantiis, praevie Systematica quaepiam Principia constabilienda erunt, atque ita secundum illa, individuales Regulationes Parochiarum suscipiendae; quae Principia potissimum ad sequentia objecta referenda erunt: Videlicet > a) Qualis congrua pro Parochis, et Ludimagistris Trivialium scholarum, qui penes minores Parochias una Cantoruin muuia in Ecclesiis Parochialibus peragunt, universim constituenda sit, et an non haec ad certas Classes reducenda ? b) Quae Obligationes Juri Patronatus inhaereant, et quidem, quae comparate ad Bona Came­ralia, Episcopalia, Capitularia, porro Religiosorum ordinum, Bonis provisorum, Seminariorum, Convictuum, Fundi Studiorum, abolitorum Claustrorum, Bona denique ad saeculares Familias pertinentia, facta Reflexione ad varias Normativas, quoad praemissa hucdum emanatas Resolutiones, ac ulteriorem procedentis Commissionis Ecclesiastica e, nec non Fidelitatum vestrarum sensum constabiliendae sint. c) Quid a Colonis, et inquilinis, ac universim Ignobilibus pro Parochorum, et praedictorum Cantorum Intertentione systematice praestandum sit, cum haec in Regno Hungáriáé admodum inaequalia

Next

/
Thumbnails
Contents