Képviselőházi irományok, 1869. XVI. kötet • 1441-1460. sz.

Irományszámok - 1869-1441. Jelentése a vallás- és közoktatásügyi ministerium felügyelete és kezelése alatt lévő különféle alapok és alapitványok jogi természetének megvizsgálására kiküldött 12 tagu bizottságnak

1441. SZÁM. 99 hucdum fuerint, aequum autem videatur, ut pari Parochorum et Cantorum obligatione existente, par sit etiam illorum, Circumstantiis tamen locorum accomodata Intertentio. d) Quae Idea quoad erigendas novas Parochias, aut jam praeexistentes dividendas adoptanda sit, quis numerus animarum? quae Distantia Filialium a Matre? aut quae aliae Circumstantiae Necessi­tatem hanc erigendae Novae Parochiae, aut veteris dividendae determinare debeant? quoniam in Regno Nostro Hungáriáé ea est Religionuni mixtúra, et Locorum peculiares Circumstantiae, ut neque solus numerus Animarum, neque sola Locorum Distantia seraper pro certa Idea o erationis assumi possit, cum saepe in duobus etiam vieinis Locis ad majorem tamen animarum Numerum in singulis distinctas Parochias erigere necessum sit, pro quibus Casibus certus Animarum Numerus defigendus esset, relate ad introducendum Parocbum sine, vei cum, et quot Capellanis curatis; cum porro saepius ob Distantiam Locorum, et impeditam seu montibus, seu Fluviis, et Exundationibus Aquarum communicationem, minor etiam animarum Numerus distinctum Curatum Parocbum requirat, pro his Casibus rursus alia certa Principia defigenda esseut, quae tamen omnia eo unice tendere debent, ut Populus in Spiritualibus prompté, et commode provideri possit. Praeter haec pauca, quae hic insinuantur, plura adbuc erunt, quae Commissioni operaturae occurrent, et ex quibus certa Regulationum Princpia constituere poterit Quare Fidelitates Vestrae Eandem inviabunt, ut praeferenter Plán um hoc operationis suae elaboret, atque il Ind Benignae Resolutioni nostrae substernat, quo fiet, ut subsecuta eatenus Benigna Resolutione Nostra citius, ac magis conformibus Ideis in singulis etiam Casibus dein operatura sit. Quia verő 10-0 Supra declaravimus B. Intentionem nostram ad reformandos etiam, si qui essent, Religio­sorum Ordinum abusus, atque illorum Mendicationem Populo tam gravem quantum licet restringendam directam esse; Ideo interea, in Regulatione Parochjarum operatura est Commissio, hoc etiam Objectum sibi Curae habebit, atque Praeparatoria eatenus ordinabit. Utpote a) Etsi defixus hucdum fuerit Numerus ordinum Religiosorum Mendicantium, cum tamen in deflgendo hoc numero non tam ad necessariam in Cura animarum Cooperationem, et Cultum Divinum per illos peragendum, quam etiam ad illorum Individiorum, quae pro Mendicatione, et Capellaniis priva torum magnó Numero Necessarii sünt, sit reflexum; Ideo a quolibet Dioecesano ulterior adhuc Circum stantialis Informatio, atque opinio expetenda foret, quot in Dioecesi sua hujus, vei illiu­ordinis numeret Monasteria? quot sint relate ad cultum Divinum peragendum, facta Reflexione ad Populum Loci, aut Viciniae necessaria? quot numero Personae? quot actu in privatis Capellaniis applicentur? quot verő Causa purae mendicationis interteneantur. Porro b) Quodlibet Monasterium quot, et qualia habeat Fundationalia Capitalia? pro legendis Missae Sacrificiis, Lytauiis Lampadibus, aut aliis hujusmodi particularium Devotionum Titulis; Quae Capi­talia habeant Congregationes, et Confraternitates, quae sub illorum Directione sünt. c) Quid circiter hucdum éx ipsa Mendicatione Monasterium hujusmodi perceperit? Praeter haec Generalia, si quaepiam alia etiam Commissioni Ecclesiasticae occurrerint, quae ad obtinendum prae­fixum per noa Scopum facerent, illa quoque connotanda forent, ac ita uniformis Tabella cum suis Rubricis conficienda, Nobisque pro Altissima Resolutione substernenda, secundum quam praeattactas Informationes omnes Dioeeesani aequaliter praefixo sufficienti Termino indubie submittant, ac una super eo, quae Summa in Casum toUendae Mendicationis, cuilibet Individuo, et pro aliis Ecclesiae, et Monasterii Necessitatibus emetienda foret, opinionem suam quoad singula Monasteria depromant; quia verő ll-o Cuncta haec ad Effectum perduci non poterunt, nisi sufficientes procuíeníur Fundi Reli­gionarii Proyeates, ex quibus necessaria subsidia pro praedeductis piis Finibus in Defectu aliorum 13*

Next

/
Thumbnails
Contents