Evangélikus főgymnasium, Nyíregyháza, 1893

8 Pauca lamen suberunt priscae vestigia fraudis, Quae temptare Thetim ratibus, quae cingere muris Oppida, quae iubeánt telluri infindere sulcos. Alter erit tum Tiphys, et altera quae vehat Argo 35. Delectos heroas, erunt etiam altera bella, Atque iterum ad Troiam magnus mittetur Achilles. Hinc, ubi iam firmata virum te fecerit aetas, Cedet et ipse mari vector nec nautica pinus Mutabit merces, omnis feret omnia tellus. 40. Non rastros patietur humus, non vinea falcem; Robustus quoque iam tauris iuga solvet arator; Nec varios discet mentiri lana, colores, Ipse sed in pralis aries iam suave rubenti Murice, iam croceo mutabit vellera luto; 45. Sponte sua sandyx pascentis vestiet agnos. „Talia saecla“ suis dixerunt „currite“ fusis Concordes stabili fatorum numine Parcae. Adgredere o magnos — aderit iam tempus — honores, Cara deum suboles, magnum Iovis incrementum! 50. Aspice convexo mutantem pondere mundum Terrasque tractusque maris caelumque profundum; Aspice, venturo laetentur ut omnia saeclo. Oh mihi tam longae maneat pars ultima vitae, Spiritus et, quantum sat erit tua dicere facta: 55. Non me carminibus vincet nec Thracius Orpheus, Nec Linus, huic mater quamvis atque huic pater adsit, Orphei Calliopea, Lino formosus Apollo. Pan etiam, Arcadia mecum si iudice certet, Pan etiam Arcadia dicat se iudice victum. 60. Incipe, parve puer, risu cognoscere matrem: Matri l0nga decem abstulerint fastidia menses. Incipe, parve puer: cui non risere parentes, Nec deus hunc mensa, dea nec dignata cuhili est.

Next

/
Thumbnails
Contents