Nyelvtudományi Közlemények 4. kötet (1865)

Tanulmányok - Hunfalvy Pál: A finn nemzet történetírásáról. - I. 1

6 HUNFALVY PÁL. tenebris gentilitatis nostrao vivebamus, non tantum in Christo eli­gere sed etiam voco Evangelii sui, mediante spiritus sui vivifica operatione, ad societatem et communionem sanctae suae Ecclesiae vocare, et in ea usque ad haec tristia tempóra, missis subinde evan­gelii ministris, clementer conservare dignatus est. Hoc beneficium, quia aeternum est et spirituálé, omnia alia beneficia corporalia et terrena multis parasangis antecellit. Inde enim colligimus, nos non tantum in bac vita curae esse Deo, et illi fide piacere, verum etiam quod ex hac remota natione velit coliigere sibi haereditatem et ec­clesiam, quae eum in hac vita agnoscat, colat, invocet, adorct, et post hanc vitám apud eum in aeternum vivát cum sanctis angelis et reliquo glorificatae Ecclesiae coetu. Haec nobis magnae consolationi sünt: dum scimus gentem nostram, majores nostros, proavos, patres, cognatos, amicos et proximos, nos ipsos et liberos nostros foedere baptismi et voce Evangelii ascitos et assumptos esse in societatem sanctae Ecclesiae, et per redemtionem Domini nostri Jesu Christi factos haeredes vitae coelestis; etiamsi magna videatur túrba esse contemnentium bencficium rédemtionis Filii Dei. Haec sic főre, de vocandis gentibus prophetarum oracula praecinuerunt. Collegi igitur nomina et vitám pontificum Finlandensium, sicut praedecessores nostri eas antea descriptas post se reliqtnírant. Ubi illi cessarunt, adjeci ego, maximé ab episcopo D. Arvidi Kurck et sic deinceps. Feci autem hoc, ut videatis initia, progressus et incrementa Ecclesiae Finlan­dicae; deinde quid passa sit a vicinis nationibus, a Rutlienis et im­piis Curonibus, nec non et a Danica perfidia. Hi omnes, quasi con­jurati philistaei, in perniciem, eversionem et desolationem hujus Ecclesiae conspiraverunt : quam Deus tamen bracchio suo extento mirabiliter defendit, et hactenus conservavit. Vides quoque in hoc brevi scripto non tantum quomodo accre­verit ecclesia patriae nostrae, sed etiam quomodo et sub quo episco­po factae sint mutationes praecipue status clericalis, reformatio doctrinae et ceremoniarum, et quid unoquoque tempore acciderit. Credo praeterea ista omnia a praedecessoribus nostris diligentius esse scriptis comprehensa, sed crebris hostium irruptionibus, incen­dio et alio infortunio perierunt. Has igitur veterum reliquias et nostra quoque fragmenta, pro aedificanda Ecclesia congesta boni consulite, ac in Dominó bene valete." Finnországban az egész kormány inkább egyházias vala; a

Next

/
Thumbnails
Contents