Szent Benedek-rendi katolikus gimnázium, Nagyszombat, 1894
175 ad eandem de jure et ab antiquo pertinere debentibus simi, liter dictam quoque pensionem duorum flor, in singulas hebdomadas. In quorum quidem Abbatiae et Praepositurae usu et pacifica possessione, pensionis quoque illius integra perceptione, dictae Scliolae Strigoniensi nunc vero Tyrnaviensi, novae nostrae donationis titulo in perpetuum rursus dedimus, donavimus et contulimus ita et ea conditione, ut universi proventus praedictarum Abbatiae et Praepositurae simul cum dicta pensione, juxta modum et ordinem limitationemque per dictum D. A. eppum literis suis limitatum et institutum, non in alium usum quam ejusdem Scholae et Scholasticorum in ea commorantium convertantur. At siquando Benignitate divina Arx et civitas Strigoniensis a Tureis recuperata Sedesque A-Eppalis et Capitulum ibidem in integrum restituta fuerint eadem ' Schola recta Strigonium transferri et dicta Abbatia et Praepositura cum pensione illa tricesimali ad illam possideri et percipi valeant et possint. Imo damus et donamus et conferimus jure perpetuo et irrevocabiliter. Harum nostrarum quibus secretum Sigillum nostrum prout Rex Hungáriáé utimur est appensum, vigore et testimonio literarum. Datum Viennae 20. Julii Anno quo supra. Nos Ferdinandus, divina favente Clementia Electus Romanorum Imperator etc. Omnibus Christi fidelibus, praesentibus et futuris, Salutem in omnium Salvatore. Considerantibus nobis, quibus potissimum adminiculis fides et Religio Christiana a tot retro annorum saeculis ad haec usque tempora inter genus humanum non solum propagata simul et conservata extiterit, verum etiam per universa orbis christiani regna tam altas radices figendo in tantum et tam late patentem sui splendorem atque potentiam excreverit inter alia divinae providentia subsidia animadvertimus, principes pios ipsiusque religionis Christianae studiosos et amantes praecipue autem eos, penes quos nonnunquam summa quoque rerum orbis potestas stare solebat, in ea cum dilatata et